Letter #3479
Jan CHOJEŃSKI to Ioannes DANTISCUSCracow (Kraków), 1530-04-26
received Mantua, [1530]-05-30 Manuscript sources:
Auxiliary sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Magnifico domino Ioanni Dantisco apud caesaream maiestatem o paper damaged⌈[o]o paper damaged⌉ratori regio, amico ac fratri ca paper damaged⌈[ca]ca paper damaged⌉rissimo et plurimum honorando
Magnifice domine, amice ac frater carissime et observande.
Commendationem, salutem et felicitatem.
Accepi abs te tandem binas litteras, utrasque certe plurimum iucundas, utpote quibus te mihi et sanum, et amicum longo quodam postliminio restituisti. Quod autem postremis (quas per fratrem misisti) expostulare videris, non tam mecum, quam cum omnibus amicis, cum ab illis, quibus adeo propinquiorem te fecisti, neque quidem, quod iniquus fers, ad tuas responsum ullum acceperis. Quam ob rem segniores fuerint alii ad respondendum, nihil mea refert. Cur non responderim, ipse hactenus accipe. Toties hic fuit annuntiatum, imperatorem iam iam omnino in Germaniam concessurum, unde subverebar, quod hi, qui se in Italiam contulerant, te illic non praevenissent, et litterae ad te missae potuissent devenire ad manus eorum, qui, v(?) ut sunt haec tempora, pro curiositate et malitia sua nihil non audent, factumque esset, ut et litterae resignatae perissent, et uterque nostrum suo voto frustraretur. Hic nihil est affictum, tu cetera boni consule.
De provisione tua retenta et in posterum solvenda ac de stipendio aulico quid egerim, paucis, sed verissime expono. Postquam cognovi apud maiestatem regiam constitutum esse, quod adhuc munia legationis in isto conventu Augustano obire debeas, curavi cum omni sollicitudine apud principes nostros, ut, quemadmodum ad me scripsisti, voto tuo fieret satis. Effecique, ut maiestas reginalis committat solvendum, quicquid debetur, ex thesauro Barensi usque ad superinscribed⌈adad superinscribed⌉ primam Maii, abinde vero in sequentes singulos menses pendi debent BCK, 1595, p. 76 illic tibi ex commissione domini Boner centum aurei. Ad rationem vero stipendii aulici mittuntur tibi ducenti aurei. Alii ducenti soluti sunt Fokkaris aut nescio quibus trapesitis. Pro reditu item tuo provisio fiet tum, quando revocaberis. In quibus impetrandis quid fecerim ego, nolo in praesentiarum recensere, ne putes me apud te istis neniis venari ms. e(!) ⌈ii ms. e(!) ⌉ gratiam, quandoquidem et tua merita tanti esse deberent, ut nullo monitore aut precatore opus esse debeat tibi apud principes nostros, quos etsi sapientes atque liberales, tamen homines non nescis. Si quid deinceps tibi a me obsequii praestari poterit, secure committere potes. Reliqua accipies ex litteris reverendissimi domini episcopi Cracoviensis, qui p ex cardiaca passione iam ab aliquot mensibus languet, te tamen diligere non cessat.
Vale, mi Dantisce, et me, quod facis, ama vel reama potius.
Dat(ae) or Dat(um)⌈Dat(ae)Dat(ae) or Dat(um)⌉ Cracoviae, XXVI-a Aprilis, in discessu hinc serenissimorum principum nostrorum, qui voti persolvendi gratia in Cząnstochowam concedunt.
Anno Domini M-o D-o XXX-o.
Tuae Dominationis Magnificae frater Ioannes Choienski archidiaconus Cracoviensis subcripsit
Postscript:
Iterumque vale et prosperis successibus fruere.