Letter #3480
Stanisław BOREK to Ioannes DANTISCUSCracow (Kraków), 1530-04-26
Manuscript sources:
Auxiliary sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Magnifico domino Ioanni Dantisco, serenissimorum regis et reginae Poloniae in aula caesareae maiestatis oratori, fautori honorando
Salutem et felicitatem ac sui commendationem. Magnifice domine.
Non satis sufficio mirari, quod nullae meae, quas ternas ad Magnificentiam Vestram in Italiam scripsi, oblatae fuere litterae, quibus certiorem Vestrae Magnificentiae reddidi super his omnibus, in quibus resolutionem habere voluit. Locavi ego quantulamcumque potui operam apud serenissimam reginalem maiestatem, dominam meam clementissimam, et apud reverendissimum dominum episcopum Cracoviensem in eo negotio, in quo postremo scribere voluit, et post has meas, quas indefesse, ubi et quando necessitas exposcebat, habitas diligentias, eo negotium hoc deductum est, quod serenissima maiestas regia providere Vestrae Magnificentiae statuit, in singulis enim mensibus dabunt Vestrae Magnificentiae ducatos in auro Hungaricales centum, procurante domino Severino Boner, suppario et magno procuratore, domini Fuker aut alius quispiam factor domini Severini. Ducentos etiam ducatos et duodecim iam idem dominus Severinus mandato serenissimae regiae celsitudinis domino Georgio Hegel numeravit, illos dico ducentos, de quibus antehac Vestra Magnificentia mihi scripserat. Dabuntur etiam ducenti alii in auro ducati ad rationem stipendii equorum quattuor. Quicquid autem solvi neglectum fuit per thesaurarium Barensem, id iam mandato serenissimae reginalis celsitudinis et ad informationem Vestrae Magnificentiae solvetur usque ad mensem Maium exclusive, a mense vero Maio incipiendo ad futuros menses regia maiestas et eius maiestatis nomine dominus Severinus providebit Vestram Magnificentiam his centum ducatis. Decrevit enim serenissima maiestas Vestram Magnificentiam istic mansuram in aula caesareae maiestatis, quoad hic conventus Germaniae duraverit. Quicquid autem exposuit Magnificentia Tua in advocatos, in litterarum expeditiones, in postas, in scribas et id genus, id totum sub felici reditu in patriam suo serenissima reginalis maiestas rependet.
Mitto Vestrae Magnificentiae hanc schedam inclusam domini Georgii Hegel, ex qua intelliget, quantum sit apud eundem pecuniarum collectarum ex parochiali ecclesia in Golambya, praeter ea, quae exposita sunt ex mandato Vestrae Magnificentiae, omnes enim pecunias, quas Lazarus ad me mittit, ego e diverso eo modo obsignatas, prout mihi praesentantur, domino Georgio consignare consuevi, ut, si forte me a loco abesse contingeret, Vestra Magnificentia inveniret in promptu pecunias. Latius de rebus et expeditionibus suis ac voluntate serenissimorum regis et reginae ex litteris eorum intelliget. Pro viatico serenissima reginalis maiestas dedit germano Magnificentiae Vestrae ducatos triginta, regia maiestas dare iussit florenos viginti in moneta. In novis pauca admodum sunt bona, alii latius scribent. Me Vestrae Magnificentiae unice et ex animo commendo.
Datum Cracoviae, die XXVI Aprilis anno Christi Salvatoris M-o D-o XXX-o.
Postscript:
Iam a mensibus duobus laboro ex oculis, vix ea scripsi, nil tamen diligentiae intermisi, quin officio et affectui meo satisfecissem.
Has litteras meas una cum aliis reverendissimorum dominorum Romam perferri procuret in manus domini paenitentiarii apostolici.
Vestrae Magnificentiae deditissimus Stanislaus Borek