Letter #3481
Krzysztof SZYDŁOWIECKI to Ioannes DANTISCUSCracow (Kraków), 1530-04-27
received Mantua, [1530]-05-30 Manuscript sources:
Auxiliary sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Magnifico domino
Magnifice domine, amice carissime. Salutem plurimam et felicitatem.
Perpauci sunt apud nos, qui et libentius, et frequentius litteras dent ad amicos, quam ego. Sed tamen Tuae Dominationi videor esse parcus nimium in scribendo. Verum est, raro scribo Tuae Dominationi, quia et ipsa idem facit et si scribit, breviter scribit, remittens me ad litteras regiae maiestati scriptas, maiestas autem sua vel in magno ducatu Lituaniae fit, vel ego ab aula secedo in possessiones meas, sicque careo fructu litterarum Dominationis Tuae. Et illa, quae de coronatione sacrae caesareae maiestatis Magnificentia vestra huc scripsit, non vidi, quamquam id exigebam et cupiebam videre. Ait enim reverendissimus dominus Cracoviensis, quod tales litteras non vidit. Utcumque est, ego contentissimus sum humanitate et benevolentia Dominationis Tuae, cui nedum calamo, sed et lingua et facultatibus meis, ubi exigeret, adesse cupio et volo. Quod igitur negotia Tuae Dominationis attinet, curavi et promovi illa omni diligentia in conspectu principum nostrorum, quamquam virtus et in rebus bene gerendis dexteritas pro eadem intercedit non vulgariter, mereturque nedum nostram, sed regum nostrorum et rei publicae habere ac referre gratiam. Ego, mi domine Ioannes, certissimum habeo, quod molestissima et inutilis sit mora haec in illa aula Dominationis Tuae, non caretque ingenti eius impendio praeter ea, quae a
⌊libroprobably ;
⌋ narrationum eius didici, quem mihi divus
Datae
Vester totus bonus amicus