Letter #3482
Piotr TOMICKI to Ioannes DANTISCUSCracow (Kraków), 1530-05-05
received Innsbruck, [1530]-06-16 Manuscript sources:
Auxiliary sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri, domino Ioanni Dantisco electo Culmensi, consiliario et oratori regio, amico carissimo
Reverendissime in Christo Pater et Domine, amice carissime.
Cum nondum hinc discessisset frater vester cum litteris, quas de rebus omnibus ad vos scripsi, nuntius huc ad nos de morte reverendissimi domini episcopi Culmensis est allatus. Quoniam vero id accidit sub absentia regiae et reginalis maiestatis, quae voti solvendi causa Czanstochowam concesserant, ego simul cum domino Lodovico secretario reginalis maiestatis, uti amici officium faceremus, celerem cum litteris nostris nuntium ad illas misimus, supplicantes, ut vestrae fidei servitiorumque cum summa diligentia impensorum rationem habere dignarentur. In qua re successit quidem nobis ex voto et sententia nostra, sed id re perspecta non tam ad postulationem nostram, quam ex mera liberalitate et gratia erga vos utriusque maiestatis evenisse comperimus. Palam enim sunt testatae id apud se constitutum habuisse, ut vos per occasionem hoc episcopatu ornassent, qui quidem tanto carior iucundiorque vobis esse debet, quanto magis ex proprio iudicio munificentiaque maiestatum suarum vobis collatum esse agnoscatis. Ego hic quoque pro meo erga vos affectu gratias egi utrique maiestati, quod hac munificentissima designatione gratos sibi fore labores Vestros declararunt. vobis autem praesentibus litteris ex animo ob amplam istam dignitatem gratulor summopereque opto, ut illi felix et incolumis diu praeesse et cum laude possitis.
Mittuntur vobis litterae, quas ego diligenter et quantum rei vestrae expedire videbatur, ad summum pontificem et reverendissimum dominum cardinalem protectorem scribi curavi. Quas cum vos mittere Romam volueritis, caesareae maiestatis et dominorum cardinalium, quorum copiam istic habebitis, litteras etiam in commendationem vestram vobis impetretis, ut minore impendio et quam primum confirmationem obtinere possitis, vel si forte id per breve sine pluralitate diplomatum, quae magni constant, impetrari valeat.
Ceterum quod ad bona episcopatus attinet, dubitare vos non oportet, iri vobis in integro conservatum.
Quod restat, vos felicem et recte incolumem esse opto.
Datae Cracoviae, die V mensis Maii anno Domini M-o D-o XXX-o.
Vestrae Dominationis Petrus episcopus Cracoviensis et vicecancellarius subscripsit