Letter #3493
Jan SOKOŁOWSKI to Ioannes DANTISCUSGraudenz (Grudziądz), 1530-10-14
received Günzburg, [1530]-12-09 Manuscript sources:
Auxiliary sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo patri et domino, domino Ioanni Dei gratia episcopo Culmensi etc., domino colendissimo
Reverendissime in Christo pater et domine, domine gratiosissime.
Non mediocri afficiebam iucunditate, dum Vestram Reverendissimam Paternitatem ad episcopatus apicem nempe ex debito fortunae et patriae incolae evectam intelligerem. Gaudeo itaque maiorem in modum, mecum tanto viro ab ineunte ferme aetate et longo post tempore necessitudine coniunctum tametsi amicitia iam dudum inter nos contracta menti Vestrae Reverendissimae Paternitatis forsan excidit. Studebam enim continue tum Vestrae Reverendissimae Paternitati tum toti eius prosapiae talem exhibere, cuius amicitiam facile quispiam agnoscat non fuisse vulgarem. Neque de his me iactito neque gloriari cupio videri, spero enim nonnullorum etiam amicorum veritati fulciri et quamvis amicitia mei semper inutilis fuit, tamen animus tum erga Vestram Reverendissimam Paternitatem semper integer et continuus exstitit, quem inviolatum quoque spero permansurum. Oro itaque et obsecro Vestram Reverendissimam Paternitatem, quatenus me licet inutilem in coetu suorum amicorum obsequiosorum retinere dignetur ac dominus, prout non dubito, mihi fore gratiosus. Curabo enim ego licet exiguis viribus gratiam Vestrae Reverendissimae Paternitatis iam diu partam mihi conservari, ad eaque, quae Vestrae Reverendissimae Paternitatis animi sunt, me paratum offero. Ceterum reverendissimus dominus Paulus episcopus Pomezaniensis nuntium suum anguste ad Vestram Reverendissimam Paternitatem destinat, precor itaque vehementer et ut huius reverendissimi domini episcopi tamquam fratris Vestra Reverendissima Paternitas notitiam et amicitiam assumat, estque is, prout litterae suae attestantur, qui offert se ad vota et beneplacita Vestrae Reverendissimae Pater[nitatis] paratissimus. Novitatibus petimus nos pa[rtici]pes fieri. Hisque Vestram Reverendissimam Paternitatem u[na cum] integritate regiminis et status Deo Optimo Ma[ximoque] commendatum habere quaeso, quam et longaevis annis [feliciter] vivere optimeque valere cupio. Ne offendat a[ures] Vestrae Reverendissimae Paternitatis, licet cachinnum moveat, h[aec bar]baries mea, cui litterae ob multiplicem rei dome[sticae] curam e memoria exciderunt. Iterum Vestra Reverendissima Paternitas optime valeat.
Grudencz, datum die [Vene]ris in profesto Sanctae Hedvigis anno Domini M[-o] D-o XXX-o.
Eiusdem Vestrae Reverendissimae Paternitatis deditissimus servus Ioannes Szokolows[ki de] Wruncza capitaneus Grudenczensis [etc. scripsit]