Reverendissimo in Christo patri et domino, domino ⌊Iohanni⌋ Dei gratia electo episcopo Culmensi, dignissimo domino nostro, plurimum gratioso et colendissimo
Testamur Dominum, qui est cordium omnium indagator, quod tam longa absentia Reverendissimae Paternitatis Vestrae nobis magnae perturbationis et anxietatis incommodum afferret, si non eandem in tanto ⌊coetu⌋ ⌊caesareae maiestatis⌋ et Germanorum principum aliorumque magnorum heroum pro singulari tranquillitate et pace reipublicae Christianae, et praesertim incliti ⌊regni Poloniae⌋ commoditate et felici statu, necessario adesse sciremus. Isto perpenso aequiori animo ferimus. Deus altissimus omnia pro sua pietate secundet et Vestram Reverendissimam Paternitatem, iam dudum ingenti desiderio affectatam, ad nos salvam et sospitem reducat in brevi. In di[em prae]stolavimus et praestolamus nobilis domini Fabiani Waynoffsky adventum, ut quae in co[mmi]ssis haberet, ex nomine et cum plenipotentia Reverendissimae Paternitatis Vestrae exsequeretur. Hucusque non venit, quid in causa sit, penitus ignoramus. Hic omnia in dominio episcopatus Reverendissimae Paternitatis Vestrae pro debita cura et sollicitudine disponuntur in commodum et utilitatem eiusdem Reverendissimae Paternitatis Vestrae. Dignetur nobis significare Reverendissima Dominatio Vestra cum debita informatione, quid de pecuniis ex proventibus congregatis agendum sit: an in praesentiam per fidum nuntium mitti debeant, vel hic in loco conservari usque ad felicem adventum Vestrae Reverendissimae Paternitatis. Omnia promptissimo animo exsequi paratissimi sumus. Cum his nos iterum atque iterum humillime commendamus eidem Reverendissimae Paternitati Vestrae, quam Deus, cunctarum misericordiarum dominus, in longissima sanitate et incolumitate conservare dignetur pro huius afflictae patriae, ecclesiae suae et nostro speciali solatio et incremento.