Letter #3501
Krzysztof SZYDŁOWIECKI to Ioannes DANTISCUSPiotrków, 1530-12-15
received Cologne, [1530]-12-31 Manuscript sources:
Auxiliary sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo domino
Reverendissime domine, amice tamquam frater carissime. Salutem plurimam et quid grati amicique officii a me Reverendissimae Dominationi Vestrae praestari potest, id omne illi offero.
Raro admodum Reverendissima Dominatio Vestra mihi scribit et, cum scribit, scribit parce et breviter, non ita, ut aliis. Verum tribuo id summis occupationibus eius ipseque eandem apud me ipsum amicissime excuso. Ego his litteris salutem et incolumitatem Reverendissimae Dominationis Vestrae duxi invisendam, significans me, gratia Deo, recte valere. Sed hoc, mi domine Reverendissime, me male habet, quod negotium indutiarum per me et alios collegas meos necnon per oratores illustrissimi domini ducis Georgii Saxoniae inter divum regem Ferdinandum et suum adversarium condicta[rum] non iam ex sententia successit; quom[odo] autem habeat et qua ratione interturba[tum] est, ex hoc magnifico domino Leonardo [co]mite de Nogarolis Reverendissima Dominatio Vestra abunde cognoscere dignabitur. Sed t[amen] ne labores nostri et impensae regiae in fumum et ventum abeant, cura[vimus], ut sacra maiestas regia nobilem et generosum dominum Stanislaum Kostka, capitaneum Golubensem, meum intimum et continuum familiarem, ad adversarium di[vi] regis Ferdinandi mitteret cum ea sig[ni]ficatione et instructione, sicut is domin[us] comes coram referet. Referet etiam, quid palatinus Podoliae et servitores mei ex Turcia de apparatu caesaris scribant, quod quidem domino Georgio Loxano in litteris misi. Opus est certe his imminentibus discriminibus orbi christiano tempori occurrere et id maxime agere, ut Turcus domi retineatur, quod ni factum fuerit, quid sperandum exspectandumque sit, Reverendissima Dominatio Vestra pro sua prudentia expendat. Ego in hunc usque diem nullam praetermisi occasionem bene merendi de divo rege Ferdinando, at parum gratitudinis, minus fructus inde rettuli, nam maiestas sua nec epistolis aliquando respondere dignetur et si facit, facit frigide et non ex animo, cum ego nec Deo servirem, ni esset b[o]nus et clemens et non exspectarem praemiu[m]. Rogo igitur Reverendissimam Dominationem Vestram, commend[et] me et obsequia mea maiestati divi regis Ferdinandi, ipsa autem me amet et saepius ac fusius scribat, si nego[tia] et occupationes patientur. Maiestatem [re]giam, reverendissimum dominum nostrum Cracoviensem et me sciat recte valere. Vaywoda Moldaviae invasit hostiliter dominia maiestatis regiae, sed de hoc consulitur hic, quo modo illi pa[r] pari referatur. Bene et feliciter va[leat] Reverendissima Dominatio Vestra.
Ex