Letter #3511
Venceslaus [WILHARTICZ] to Ioannes DANTISCUSPrague, 1531-05-30
Manuscript sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo Domino, meo domino
Commendatione et servitiis praemissis.
Deberem, quod, Reverendissime Domine, freque<n>tius eidem pro innumeris in me collatis beneficiis scribere fateor debitum, impediunt tamen publicae occupationes, quibus nunc, ut rota figularis, impellor, ne sim solvendo. Nolui tamen negligere, quin eundem his breviusculis inviserem et me eidem ex animo commendarem, sicuti iam facio atque Dominationem Vestram Reverendissimam ex corde saluto.
Cui faverem ea omnia, quae sibipsi optare ad bonum velit. Optime valeat Dominatio Vestra Reverendissima et cupio domino
Datae