Letter #3518
Mathias HELD to Ioannes DANTISCUSBrussels, 1531-07-12
Manuscript sources:
Auxiliary sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo episcopo Culmensi, serenissimi Poloniae regis oratori etc., domino et patrono incomparabili
Reverendissime Domine, patrone et maecenas semper suspiciende.
Nisi intercessisset quorundam negotiorum relatio, nunc magnifico domino de Granduiilla facienda, iam conventurus eram Reverendissimae Dominationi Tuae et interpellaturus, ut pro suscepto patrocinio, in causa mea resolutionem et caesareae maiestatis deliberationem, auspicio et ductu quorundam magnatum, praecipue tamen illustris domini comendatoris Cobi, extorquere pergeret. Hanc sublatam colloquendi facultatem resarcire utcumque cupiens ex mea necessitate volui Reverendissimae Dominationi Tuae paucis saltem lineis commonefacere et per sacra omnia ac prophana rogare obtestarique, ut per quamcumque occasionem, quovis etiam modo quaesitam, dictum illustrem dominum Cobum accedere non dedignetur atque illum permoveret, ut a caesarea maiestate tam longis moris exspectatam resolutionem tandem mihi eruat. Quam ego utcumque fuerit boni consulam et perpetuo me Reverendissimae Dominationi Tuae obnoxium hoc nomine fatebor. Agam eadem de re cum domino de Granduiilla, si saltem licebit. Spes tamen praecipua est in praescripto Reverendissime Dominationis Tuae patrocinii et illustris domini Cobi auctoritate, qua plurimum apud caesarem valet. Reverendissima Dominatio tua hic patroni personam sustineat et exerat. Scio dominum Cobum non solum hanc provinciam, sed difficiliorem etiam Reverendissimae Dominationis Tuae nomine suscepturum.
Reverendissima Dominatio Tua hanc postremam nihil in hac re operam impendat, et pro summa sua prudentia ita instet et urgenter illi persuadeat, ut omnino certam reponsionem eliciat. Intelligit Reverendissima Dominatio Tua, quam grave, immo intolerabile, mihi sit post decimum sextum mensem ... illegible⌈...... illegible⌉ exactum diutius fluctuare. Nolo interim describere magna rerum impendia et sumptus, neglectasquae conditiones multas, quae obtrusae saepe mihi fuerunt.
Reverendissima Dominatio Tua suo favore et auxilio ab hac perplexitate et taedio me tandem liberet et bene valeat.
Ex aedibus meis Bruxellis, 12 Iulii 1531.
Reverendissimae Dominationis Tuae observantissimus servulus Matthias Held doctor etc.