Reverendissimo Domino, domino ⌊Iohanni Dantisco⌋ Dei gratia episcopo Culmensi, serenissimi ⌊Sigismundi regis Poloniae⌋ etc. secretario et oratori dignissimo, domino meo gratiosissimo
Reverendissime Domine, domine mihi gratiosissime.
Post meorum servitiorum recommendationem.
Mitto Reverendissimae Dominationi Vestrae per praesentium ostensorem litteram sacrae ⌊reginalis maiestatis Poloniae⌋, dominae nostrae, et litteram magnifici domini ⌊castellanni Cracoviensis⌋, et alias duas litteras: unam a domino ⌊LLeuiczki⌋, aliam a domino ⌊Nicolao Nipsczicz⌋, aulico reginalis maiestatis, qui nunc erat orator ⌊Pragae⌋ apud divum ⌊regem Bohemmiae⌋ etc., prout Reverendissima Dominatio Vestra latius ex litteris istis intelliget. Etiam eidem nuntio commisi, quod nulli alteri has litteras dare debet, nisi Reverendissimae Dominationi Vestrae ad manus proprias, alias mihi eas versus ⌊Andorpiam⌋ reportare debet. Et ideo, si Reverendissimae Dominationi Vestrae istae litterae pervenerunt, rogo, dignetur mihi scribere, ut ego securus essem et scirem, quod hae litterae Reverendissimae Dominationis Vestrae ad manus pervenerunt et datae sunt. Etiam, Reverendissime Domine, portavi vel attuli mecum ex ⌊Polonia⌋ res pellificiarias, videlicet aliquas quadragenas sabellinos valde excellentissimos et ultra 40 guadragenae marderinos, lampardos, hermelinos et de scismis valde optimos.
Si Reverendissima Dominatio Vestra cito esset apud ⌊caesaream maiestatem⌋ ⌊Bruselae⌋ et esset tum consilio Reverendissimae Dominationis Vestrae, ut cum istis rebus ad Bruselam venirem, mox veniam. Ac tamen sine consilio et voluntate Reverendissimae Dominationis Vestrae nihil facere volo.
Ego in quibuscumque Reverendissimae Dominationi Vestrae servire possum, omnia ad mandata et placita facere volo, tamquam domino meo gratiosissimo. Cuius gratiae ac favoribus iterum atque iterum me commendo.