Letter #3520
Jan CHOJEŃSKI to Ioannes DANTISCUSCracow (Kraków), 1531-07-25
received Brussels, [1531]-08-31 Manuscript sources:
Auxiliary sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo domino, domino Ioanni Dei gratia episcopo Culmensi, apud caesaream maiestatem serenissimi regis Poloniae oratori, amico carissimo et observando
Reverendissime domine, amice carissime et observande.
Dabit (uti mihi persuadeo) veniam Dominatio Vestra Reverendissima, quod ad illam rarius scribo, quam mutua amicitia nostra postulet. Nam quemadmodum anno superiore excusavi, non incuria neque negligentia hoc admittitur, sed partim avocantibus curis, partim, quod ignorem, quando ad eam nuntii proficiscantur, vel me contingit abesse ab aula. Utcumque tamen accidit, velim de meo erga se amore Vestra Reverendissima Dominatio hoc sibi persuadeat, quod de fratre germano, me videlicet nihil non facturum, ubi possem commodare honori, rebus et fortunis Vestrae Reverendissimae Dominationis. Cui hoc quoque adnuntiare volui me ante non multos dies ex ordinatione divina et serenissimorum principum nostrorum clementia per sublimationem in episcopatum Premisliensem auctum esse dignitate pontificali. Sublato etenim e vivis reverendissimo olim archipraesule Gnesnensi, surrogatus est illi dominus Cuiaviensis, et huic suffectus dominus Karnkowski, meus praecessor. Haec ideo Vestrae Reverendissimae Dominationi significo, quod non dubitem iucundam esse ei meam provectionem, quae, etsi absque opimis proventibus sit, tamen quia per hanc scalam plurimi maiora conscenderunt, ego quoque spe hac fretus, cogor in aula adhuc versari, ita enim sum obstrictus. De revocatione Dominationis Vestrae Reverendissimae per omnem occasionem supplico principibus nostris, quorum mentem iam ad hoc cerno esse propensam, ut iam tandem finem faciant cito laborum et exilii tam diuturni Vestrae Reverendissimae Dominationis. Cui precor felices annos.
Datae Cracoviae, XXV Iulii anno Domini M-o D-o XXXI-o.
Vestrae Reverendissimae Dominationis Ioannes Choienski episcopus Premisliensis subscripsit