Letter #3532
Stanisław RZECZYCA to Ioannes DANTISCUSRome, 1532-04-29
received Regensburg, [1532]-05-10 Manuscript sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo domino, domino Ioanni Dantisco episcopo Culmensi, apud caesaream maiestatem serenissimi Poloniae regis oratori dignissimo, domino meo clementissimo
Ratisbonae, vel ubi imperator fuerit, cito et citissime cito dentur.
Reverendissime Domine.
Etsi satis superque in negotio Vestrae Paternitatis Reverendissimae, favente Deo, futuro frugifero, scripserim, tamen has cautelas Vestra Paternitas Reverendissima nomine regiae maiestatis tractans cum caesare animadvertere dignetur.
Maiestas sacra caesarea aut Vestrae Paternitatis Reverendissimae petiti{ti}s acquiescet aut illas refutabit. Si primum cesserit, extemplo caesareae litterae ad papam seu ad oratores suae maiestatis tum ad manus meas mittantur, ut ad diem Penthecostes seu Dominica eiusdem festi mihi redderentur.
Quod ne negligetur, apud dominum Quirinum Galler, dominorum de Fukeri factorem, pro cursore singulari solvendo, ut Romam die dicta seu ante advolarit, scutos 100 deposui. Alias, si Dominica Penthecostes portari hic litterae non possent, per cursorem communem primum tum in negotiis aliorum venientem mandarentur.
Cursor in primo casu studiose et tacite expediatur, ne opera alicuius impediretur, unde iactura non modica foret.
Si imperator se scripturum ad oratores suos, ne hunc virum apud papam impedirent, responderit, id incommodum non foret, quandoquidem is auditor dudum est impeditus.
Idcirco Vestra Paternitas Reverendissima advertet, ut litterae caesareae hac in re serio et gratiose scriberentur ac Vestra Paternitas Reverendissima addat maiestatem regiam non postulare, ne dominus auditor non impediretur, verum ut ad cardinalis honorem ad preces regias per caesarem papae et oratoribus promoveretur. Vestra Paternitas Reverendissima nullam serenissimi regis Angliae, neque domini auditoris, in quantum negotia dicti regis hic tractat, faciat mentionem.
Ut autem Vestrae Paternitatis Reverendissimae precum auctoritas fieret maior, dignetur Vestra Paternitas Reverendissima caesari, regiae et reginae nominibus supplicare ac negotiorum regn[i] Poloniae gratia eum virum promovere.
Si caesarea maiestas precibus Vestra Paternitas Reverendissima non acquiescet, serie[m] rei, causas et obiectiones seu impedimenta, quibus promotio trahi[tur], Vestra Paternitas Reverendissima mihi perscribere dignabitur et nulli negotium deteg[at], quod mihi secretissime est creditum, si enim Vestra Paternitas Reverendissima nihil ad scripta mea responderit, quod absit, ego hac in re apud Vestram Paternitatem Reverendissimam nullas fecisse diligentias iudicarer, immo ne litteras scripsisse crederer itaque Vestra Paternitas Reverendissima rescribat intuitu servitiorum meorum, devotissime semper exibendorum. Si Vestra Paternitas Reverendissima caesareas litteras in negotio praescripto ad Dominicam seu die prima Penthecostes hic transmiserit, nulli pro cursore parcendo summae, in quo dominus Quirinus Galler dominis suis scribit ita depositorum scutorum 100, profecto fructu optimo non carebit Vestra Paternitas Reverendissima.
Fascem litterarum reverendissimo Cracoviensi insciptarum Vestra Paternitas Reverendissima per primum occurrentem mandare dignetur.
Cui manum osculor, quam Optimus Deus foveat in multos annos.
Romae, 29 Aprilis 1532.
Vestrae Paternitatis Reverendissimae capellanus Stanislaus Rzeczicza