Letter #3535
Andrzej KRZYCKI (CRICIUS) to Ioannes DANTISCUSPułtusk, 1532-08-04
Manuscript sources:
Auxiliary sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo Domino meo Culmensi, domino et amico observandissimo
Reverendissime mi Domine.
Audiens Reverendissimam Dominationem Vestram ex tam diutu paper damaged⌈[utu]utu paper damaged⌉rna peregrinatione tandem nobis restitutam paper damaged⌈[utam]utam paper damaged⌉, officii veteris amicitiae nostrae putavi ill paper damaged⌈[ill]ill paper damaged⌉am litteris meis visere, quam saluto plurimum et salvam rediisse ex animo gaudeo. Precor autem Reverendissimam Dominationem Vestram, ut si ante ante Septembrem itura est ad complexum sponsae suae, dignetur Ploczkam, ubi ego tum ero, non praeterire, non ignorat enim fortasse sponsam suam esse filiam sponsae meae neque (si divina licet rebus conferre profanis) commodius itur ad filiam, quam per matrem. Cupio scire, quid sentiat Vestra Reverendissima Dominatio de funestissima vicini orbis tragoedia, nam eius iam protasim fortasse vidit et commendo me fraternae gratiae Reverendissimae Dominationis Vestrae.
Poltoviae, 4 Augusti 1532.
Vestrae Reverendissimae Dominationis addictus frater Plocensis