Letter #3536
Maciej DRZEWICKI to Ioannes DANTISCUSSkierniewice, 1532-08-08
Manuscript sources:
Auxiliary sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
BCz, 1595, p. 1 unnumbered after 420
Reverendissimo in Christo Patri et Domino Ioanni Dantisco Dei gratia episcopo Culmensi, amico et fratri in Christo carissimo et honorando
Reverendissime in Christo Pater et Domine Frater in Christo carissime et honorande. Salutem in Domino et optatam felicitatem.
Vester reditus ex Germania est nobis iucundissimus supra, quam dici potest, quia vestro et nostro disiderio satisfactum est, qui cupivimus semper eam sanam videre, et Vestra etiam Reverendissima Dominatio sollicita fuit, ut in patriam repedaret, felix itaque et faustus sit sibi hic reditus et gratiam sacrae maiestatis regiae accumulet, ut cum gratia cumulatissima oves suae caulae inviset. Sed ante omnia prius ad nos divertat, ut post longum silentium mutuum iucunda conversatione varia mutuo conferamus. Quod autem nobis caesareae maiestatis litteras attulerit et miserit, eas reverenter accepimus. Cuius maiestati ceu Christianorum propugnatori victorias gloriosas et apud Deum meritorias favemus et a domino Deo precamur. Et multo ante adventum Vestrae Reverendissimae Dominationis indiximus in tota dioecesi nostra supplicationes, ut Christiani prosperentur et istum hostem invertant. Sed heus malus rumor oritur. Dicitur enim, quod Gallus Mediolanum oppugnare interea nitatur, donec caesari cum Turco belligeratio est. Si vero verum est superinscribed⌈estest superinscribed⌉, non Christianissimi sed sceleratissimi regis opus patraret. Sed credimus vos istic haec et alia recentioribus nuntiis habituros. Valere Vestram Reverendissimam Dominationem optamus feliciter et obviis ulnis excipiendam expectabimus. Bene valeat.
Ex Squirnyowicze, 8 Augusti 1532.
Vestrae Reverendissimae Dominationis totus Mathias Dei gratia archiepiscopus Gnesnensis et primas etc.
Postscript:
Tur hidden by binding⌈[Tur]Tur hidden by binding⌉cus oratores caesaris manumittens, his verbis dicitur allocutus: Cum unus Deus s hidden by binding⌈[s]s hidden by binding⌉it orbis terrarum, huius etiam est dominus unaque fides esse debet, cui nomen caesar (tal hidden by binding⌈[l]l hidden by binding⌉em se esse asserens). Qui reges quidem se pati, si illum maiorem nomine et titulo co hidden by binding⌈[co]co hidden by binding⌉gnoscant iussaque capessant, caesarem vero nec nomine, nec potentia parem si hidden by binding⌈[si]si hidden by binding⌉bi sufferendum. Quem itaque talem novit esse apud Germanos. Venisse se ad i hidden by binding⌈[ad i]ad i hidden by binding⌉llum causa quaerendi, sin minus eum comperit in terra, in posterum per mare minatus est quaesiturum. Nota(?) verba, signa(?), mysteria.