Letter #354
Bona Sforza to Ioannes DANTISCUSCracow (Kraków), 1527-06-26
received Burgos, [1527]-11-03 Manuscript sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
[Magnifico e]t spectabili viro [Ioanni Da]ntischo, apud sacram caesaream et catholicam maiestatem nostro nuntio ac [oratori, s]incere nobis dilecto
Bona Dei g[ra]tia regina Poloniae, magna dux Lithuaniae, Russiae totiusque Prussiae ac Masoviae etc. domina
Magnifice et Spectabilis, sincere nobis dilecte.
Accepimus binas Tuae Sinceritatis litteras, alteras datas XXII Aprilis, alteras vero VI Maii ex Valle Oleti. Quibus perlectis non potuimus non laudare Tuae Sinceritatis patientiam et in rebus agendis dexteritatem et diligentiam, quae cum nobis perspecta fuerint et sunt, studebimus uberiori nostra gratia suggerente se causa rependere.
Dolemus mirum in modum de adversa Tuae Sinceritatis valetudine, quam Deo propitio in prosperam et optatam permutari percupimus.
Quod attinet ad negotia nostra, non possumus non mirari, cur nobis et rebus nostris tot technae totque fallaciae parentur, tot simultates obs[t]ruantur. Si caesariani officiales aperte loquerentur vel congruum reportarent responsum, vel nos alia via rebus nostris consultum iri vellemus et ad praesens ab ingerendis caesari fastidiis abstineremus. Solutio adohae iam exacta est et hoc factum necessitate urgente excusatur, alias exigetur voluntate percipientis, etiam si iura et consuetudines obstarent. Et quae a principio necessitatis existunt, ex post facto voluntatis fiunt et in sequelam trahuntur.
Proinde hortamur Strenuitatem Tuam nitatur totis viribus a sacra caesarea maiestate obtinere vel saltim gratiose, ut ab huiusmodi solutione liberae immunesque reddamur, ne deterioris condicionis nos quam nostri praedecessores videamur.
De arce Barensi sumus contentae, quod ad manus Colae Mariae de Summa extradatur et nostro nomine consignetur, cum hanc viam faciliorem Sinceritas Tua arbitretur. Verum quod bellorum turbines in Italia in horas excandescunt. Nescimus quomodo haec arcis restitutio ad praesens fieri possit. Praestolabimur bellorum eventum, quibus utinam Deus optimus maximusque extremum finem imponat. Et tunc hoc desiderium nostrum exsecutioni demandari curabimus, ut recuperata arce in utramque aurem dormire valeamus et Tuam Sinceritatem ad nos (ut cupimus) revocare.
De litteris obtinendis, ne contra statum nostrum Barensem aliquid innovetur, postquam tanta obicitur difficultas, quiescat Sinceritas Tua et ab earum postulationibus abstineat. De sabellis placet, quod Sinceritas Tua constituit et id exsequatur.
Accepimus provisionem de civibus Barensibus occisis et illam ad statum nostrum Barensem transmitt[imu]s, quo possit debite exaequationi demandari et credimus eam difficulter obtentam. Nam raro corvus corvum oppugnat.
De negotio secretarii nostri etc. id nitatur obtinere Sinceritas Tua, quod poterit, nostris dignitate et iuribus semper salvis.
De re domini palatini Siradiensis, quomodo successerit, ex litteris sacrae maiestatis regiae, domini et coniugis nostri colendissimi, Sinceritas Tua intelliget.
Quae bene et feliciter valeat.
Cracoviae, die XXVI Iunii 1527.
Ad mandatum sacrae maiestatis reginalis proprium