Letter #3541
Jan CHOJEŃSKI to Ioannes DANTISCUSCracow (Kraków), 1532-10-04
Manuscript sources:
Auxiliary sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo Domino, domino Ioanni Dei gratia episcopo Culmensi, domino et amico observando
Reverendissime Domine, domine mi observandissime.
Appulit huc tabellarius cum litteris caesareae et catholicae maiestatis et domini Valdesii ad Vestram Reverendissimam Dominationem, quam postquam non invenisset hic noluissetque ultra ad eam proficisci, importune institit, ut litteras ipsas resignasset. Dominus Nipczycz, qui meo fretus consilio, admovit manum litteris, quas ego et ei, et maiestati regiae legi, et cum rediisset reverendissimus dominus Cracoviensis, cum consensu domini Nypczycz, legendas tradidi suae paternitati. Nactus itaque nuntium opportunum, mitto Vestrae Reverendissimae Dominationi easdem litteras et quas attulerunt famuli domini Tarnowski, tumque exemplum litterarum, quibus respondit dominus Nipczycz domino Valdesio.
Ceterum vehementer opto, ut Vestrae Reverendissimae Dominationi omnia succedant ex animi sententia. Apud nos hic nihil paene certi habetur de exercitu tam Christianorum, quam paganorum. Affirmant omnino imperatorem Romanorum cum fratre ingressum esse Viennam.
Commendo me fraterno amori Vestrae Reverendissimae Dominationis.
Datae Cracoviae, 4 Octobris MDXXXII-o.
Vestrae Reverendissimae Dominationis obsequens Ioannes Premisliensis scripsit