Letter #3542
Piotr TOMICKI to Ioannes DANTISCUSCracow (Kraków), 1532-10-04
received 1532-10-20 Manuscript sources:
Auxiliary sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri, domino Ioanni Dei gratia episcopo Culmensi, amico carissimo ac honorando
Reverendissime in Christo Pater et Domine, amice carissime ac honorande.
Cum ex synodo et praediis meis huc Cracoviam rediissem, rettulit mihi dominus episcopus Premisliensis Dominationem Vestram in suo hinc recessu ita cum illo constituisse, ut in negotio, cuius gratia reverendissimus dominus episcopus Varmiensis cum suo capitulo proxime huc ad maiestatem regiam nuntium suum miserat, nihil ageretur apud maiestatem regiam, donec Dominatio Vestra significaret se negotium ipsum cum his, ex quibus rationes illius dependent, confecisse. Quod cum Dominatio Vestra ita fieri cupiat, ego et ipse dominus Premisliensis obtemperavimus hactenus huic illius desiderio nihilque faciemus in eo ipso negotio, donec a Dominatione Vestra certiores reddemur, quid nos hic in rem illius facere oporteat. Ego quidem non inconsultum existimo, ut Dominatio Vestra potius hic rem suam conficiendam curet, quam istic hominum promissis, quae quandoque ex levi facilique causa in cassum abeunt, fidere debeat, id quod ipsius consilio ac prudentiae committo cupioque, ut Dominatio Vestra sit diu felix ac incolumis. Quae me habeat, ut consuevit sibi carum et commendatum.
Dat(ae) or Dat(um)⌈Dat(ae)Dat(ae) or Dat(um)⌉ Cracoviae, die sancti Francisci anno Domini M-o D-o XXXII-o.
Vestrae Reverendissimae Dominationis Petrus episcopus Cracoviensis et vicecancellarius subscripsit