Paulo ante misimus Vestrae Reverendissimae Dominationi gratiam iubilaei cum ⌊⌋. Credimus et iubilaeum, et litteras nostras eidem esse redditas et utinam ea gratia iubilaei Vestra Reverendissima Dominatio sui gregis oviculas ab haeresis morbis salvare possit. Magnam enim vim ea gratia habet et prius non audita, quod sine ullo questu homines christicolas a criminibus quomodocumque enormibus absolvit. Sperare itaque debemus, quod mundati a criminibus a Domino Deo victoriam gloriosam de isto truculento hoste impetrabimus. Scribitur enim nobis, quod hostis terga vertit tam ob potentiam ⌊caesaris⌋, qui iam ex certo versus ⌊Viennam⌋ appropinquasse dicitur et ⌊Cancianum⌋ misisse, ut terga ⌊Turci⌋ silvis incisis et viis impeditis vexaret, tum etiam ob ⌊Andreae Doriae⌋ classem, qua, habens coniunctas Rodianam, Siculam et Ianuensium classes, Traciam et Macedoniam urget et ideo dicitur ⌊Turcus⌋ accelerare ad propria. Dicitur etiam, quod ⌊Grittum⌋ relinquat in ⌊Hungaria⌋, stipatum octoginta milibus hominum atque ut Ianussium sub custodia habeat. Sed brevi absolvemur a dubio, quandoquidem ⌊rex noster⌋ sacratissimus misit nuntios certos, qui veritate totius huius actionis explorata, redire et nuntiare suae maiestati debent, quicquid vero ad nos certi venerit, Vestrae Reverendissimae Dominationi scribemus.
Intelleximus, quod ⌊civitas Gdanensis⌋ praedicatorum culpa plurimum inclinet ad lapsum priorum errorum, quam ob rem nos magistratum praemonemus, ut prospiciant futuro periculo, ne cadant in laqueum in id ipsum, Vestrae tamen Reverendissimae Dominationis interest, ut plebani, ut ipsa quoque prospiciat. Dicitur enim, quod illic sit quidam ⌊Pancratius⌋, declamator, quem nos banniveramus de haeresi suspectissimum, immo quod ipse suis praedicationibus cum quibusdam aliis initium haeresi dederat. Qui quidem post relegationem semper fuit in dominiis illustris ⌊principis Prussiae⌋ et ideo non est possibile, ut illic aliquid tale didicerit, quod ipsum meliorem quam antea reddat. Provideat itaque Vestra Reverendissima Dominatio mature, quia
cf. Luc. 1.281 tolle moras: semper nocuit differre paratis ⌊nocuit differre paratiscf. Luc. 1.281 tolle moras: semper nocuit differre paratis ⌋
et feliciter valeat nosque fraterne amet.