Credimus nihil latere Vestram Reverendissimam Dominationem eorum, quae in bello caesareo et Turcico gerantur. Spes siquidem nostra et exspectatio suspiriosa nobis qualem optabamus consolationem non attulit. Nam cum ⌊caesar⌋ cum serenissimo ⌊rege Ferdinando⌋ ⌊Viennam⌋ applicuit, ⌊Turcus⌋ terga vertit et per Sclavoniam in ⌊Albam Nandor⌋ pervenit, quem secutus est ⌊bascha⌋ non sine iactura sui exercitus. Utcumque est, Dominus Deus laudandus est, quod animum hostis ita depresserit, ut nihil gloriosum temptare ausus sit, neque aliquem vilem locum obtinuerit, sed iactura in hominibus et bestiis accepta, non sine commodo Christianorum retrocessit, serenissimus vero ⌊rex Romanorum⌋, ⌊imperatori⌋ versus ⌊Hispaniam⌋ itinere accepto, in ⌊Hungariam⌋ cum triginta <milibus> delectis ingreditur, operam daturus, ut hostem inde pellat, ubi enim in hoc prosperabitur (quod faxit Deus), fundamenta universalis pacis iaciet et Christianos in securitate constituet.
De ⌊Gritto⌋ adhuc non audimus, quorsum ibit. Scriptum enim nobis est, quod multi, qui Ianussio adhaerebant, ad ⌊caesarem⌋ pro gratia tamquam ad asylum confugerunt, quos benigne suscipiens, pollicitus est eos non deserere. Scriptum est etiam nobis, quod ⌊Doria⌋ Macedoniam caede et igne afflixit et quasdam civitates eripuerit. Habuimus etiam litteras a ⌊Viennensi episcopo⌋ reverendissimo ⌊domino Olomuniensi⌋ scriptas, eandem testantes materiam, his additis, quod circa ⌊Baden⌋ ⌊Turcorum⌋ 14000 {milia} caesa sunt, qui popularant usque ad ⌊Lyncz⌋, quodque etiam ⌊Cancianus⌋ 8000 straverit exitialiter. Haec utique sunt, quae hominem alacrem faciunt.
[M]ittimus Vestrae Reverendissimae Dominationi articulos in synodo proxima canonisatos et aliquos editos. Vestra vero Reverendissima Dominatio in ⌊diocesi sua⌋ eosdem divulgari faciet et curabit sacrae religionis integritatem et bonis moribus suum clerum vivere faciet, ut cesset haereticorum vana in nostrum clerum detractio. Et feliciter valeat nosque fraterne amet.