Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino ⌊Ioanni Dei gratia episcopo Culmensi⌋, domino amico et fratri carissimo ac
honorando
Reverendissime in Christo Pater, domine amice et frater in Christo carissime ac plurimum
observande.
Salutem et longaevam prosperitatem cum sui sincera recommendatione.
Tametsi argumentum mihi scribendi non exstat, nolui tamen hunc subditum meum per ⌊residentiae Vestrae Reverendissimae Dominationis⌋ locum vacuum litteris meis pergere, quo pro nostra nuper in ⌊Margenburgo⌋ contracta amicitia, quam indissolubili vinculo sedulo firmari cupio, ex eisdem meam in se candidam affectionem et sincerum favorem sentiat. Proinde eandem Vestram Reverendissimam Dominationem oro, quando ipsam per ⌊hunc locum⌋ ... aliquando ad illustrem ⌊ducem Prussiae⌋ proficisci contingat, quatenus recto itinere iter suum ad hanc nostram arcem dirigere et nos invisere dignetur. Patebunt eidem Vestrae Reverendissimae Dominationi pro exiguitate domus omnia non ut hospiti, sed amico et patrono.
In novis nihil habemus, quod delectet, habuimus enim litteras a reverendissimo ⌊archiepiscopo Gnesnensi⌋ de data 19 Octobris, quibus scribit ⌊Germanorum⌋ exercitum defluxum et consequenter operam et impensam deperditas esse etc., quae ommia nota et notiora autumo esse Vestrae Reverendissimae Dominationi, quam Deus longaevam felicitare precor, mei, ut coepit, amantem et memorem.