Letter #3550
Maciej DRZEWICKI to Ioannes DANTISCUSPiotrków, 1533-01-16
Manuscript sources:
Auxiliary sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo domino
Reverendissime domine, amice et frater in Christo carissime et honorande.
Salutem in Domino et optatam felicitatem Vestrae Reverendissimae Dominationi a Domino Deo precamur.
Non inutile fuisset, si Vestra Reverendissima Dominatio ad hunc
In hoc nostro conventu, aliorum adventum exspectando praeter principis dignitatem, convivamur et nihil adhuc egregii in rem rei publicae aggressi sumus, sed iam hoc biduo Spiritus Sancti gratia invocata aggrediemur, sperantes, quod Dominus Deus noster non deseret nos et suggeret consilia securitatis et pacis.
Nipssicz nondum a serenissimo Romanorum rege nondum rediit, sicque dubium est, uter alteri regum herbam porriget. Caesar aduc Bononiae est una cum summo pontifice, concilii celebrandi rem tractan(tes) or tractan(do)⌈tractan(tes)tractan(tes) or tractan(do)⌉, quo autem eventu res cedet, incertum est, praesertim aliis regibus delirantibus. Opinio tamen est, quod auctoritas caesaris praevalebit pro religione reparanda et ubi concilium celebrabitur, dubio procul Vestra Reverendissima Dominatio ad volvendum saxum adhibebitur. Turci orator ad regem nostrum huc veniet. Sed de Opalensky nihil adhuc certi auditur, quid autem is afferet, audiemus, verum id suspicamur, quod pro Valacho intercedet. Alia nova hic modo non habemus praeter id, quod ambitiones ex morte olim domini Cracoviensis mirabiles succreverunt de officiis ab illo relictis. Optime valere eandem optamus et nos valebimus, si quid macis plus habebimus. Campensi nostro salutem dicatis.
Ex