Letter #3550
Maciej DRZEWICKI to Ioannes DANTISCUSPiotrków, 1533-01-16
Manuscript sources:
Auxiliary sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo domino Ioanni Dantisco Dei gratia episcopo Culmensi, domino amico et fratri in Christo carissimo
Reverendissime domine, amice et frater in Christo carissime et honorande.
Salutem in Domino et optatam felicitatem Vestrae Reverendissimae Dominationi a Domino Deo precamur.
Non inutile fuisset, si Vestra Reverendissima Dominatio ad hunc conventum venisset, nam munere consecrationis statum suum adornasset ac perfectiorem faceret et accesioni futurae solidiora fundamenta iacere favore omnium potuisset. Quia tamen adversa valetudo id ipsum impedivit, aequo animo ferendum est et sperandum, quod Deus praescivit, illud tempore suo futurum est. Nos vero, quia principis erga ipsam animum exploratum habemus, bene ominamur, et faxit Deus, quod optamus. Super illa quaestione matrimonii satis superque Vestrae Reverendissimae Dominationi per filium Schachtman civis Gdanensis rescripseramus, probantes responsa data illustri principi Prussiae et pseudo episcopis mirarerque litteras nostras ad eandem non pervenisse, nam ille ipsas in Culmen officiali tradere debuit. Reverendissimus quoque dominus Cracoviensis in eandem sententiam se Vestrae Reverendissimae Dominationi scripsisse nobis retulit, probans illis bene esse responsum, igitur Vestra Reverendissima Dominatio persistat in sua sententia et nolit suum honorem dare alteri, nec patiatur, ut lupi eius ovibus insidientur. Quod vero debiti meminerit, ut patienter exspectemus, sumus contenti, quia nostrae intentionis est Vestrae Reverendissimae Dominationi semper placere.
In hoc nostro conventu, aliorum adventum exspectando praeter principis dignitatem, convivamur et nihil adhuc egregii in rem rei publicae aggressi sumus, sed iam hoc biduo Spiritus Sancti gratia invocata aggrediemur, sperantes, quod Dominus Deus noster non deseret nos et suggeret consilia securitatis et pacis.
Nipssicz nondum a serenissimo Romanorum rege rediit, sicque dubium est, uter alteri regum herbam porriget. Caesar aduc Bononiae est una cum summo pontifice, concilii celebrandi rem tractantes, quo autem eventu res cedet, incertum est, praesertim aliis regibus delirantibus. Opinio tamen est, quod auctoritas caesaris praevalebit pro religione reparanda et ubi concilium celebrabitur, dubio procul Vestra Reverendissima Dominatio ad volvendum saxum adhibebitur. Turci orator ad regem nostrum huc veniet. Sed de Opalensky nihil adhuc certi auditur, quid autem is afferet, audiemus, verum id suspicamur, quod pro Valacho intercedet. Alia nova hic modo non habemus praeter id, quod ambitiones ex morte olim domini Cracoviensis mirabiles succreverunt de officiis ab illo relictis. Optime valere eandem optamus et nos valebimus, si quid macis plus habebimus. Campensi nostro salutem dicatis.
Ex Pyotrkovia, 16 Ianuarii 1533.
Mathias archiepiscopus Gnesnensis etc.