Letter #3552
Łukasz GÓRKA to Ioannes DANTISCUSPiotrków, 1533-01-18
received 1533-01-24 Manuscript sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo patri et domino, domino Ioanni Dantisco Dei gratia episcopo Culmensi, domino et amico colendissimo
Reverendissime in Christo pater et domine, domine amice colendissime.
Salutem et felicitatem.
Inter praecipua, quae mihi ad ista Regni comitia venturo in animum incurrerant, hoc fuit non mediocris desiderii, ut Reverendissimam Vestram Dominationem ex illa longa absentia reducem coram intueri, alloqui, ex alloquiisque miscere communis amicitiae officia daretur facultas. Verum tamen ex quo ob consilium, ex necessariis causis animo firmatum, non fuit Vestrae Reverendissimae Dominationi integra facultas veniendi huc, cogor et ipse illud animi mei desiderium in aliam occasionem differre et eius absentiam praesenti memoria utcumque pensare. Quod vero mihi animi sui propensionem tantopere declarare voluit, ago ei summas gratias et amplector tam benevolentem eius animum, cui vicissim me, quantus quantus sum, addico et testor nihil tam carum apud me esse, quod non infra eius apud me amicitiam et existimationem longe sit positum, cuius benevolentiae me commendo cupioque felicem esse et diu multumque valere.
Petercovii, XVIII Ianuarii anno Domini MDXXXIII.
Vestrae Reverendissimae Paternitatis totus ad mandata Lucas de Gorka castellanus Posnaniensis et capitaneus subscripsit