Letter #3554
Jan CHOJEŃSKI to Ioannes DANTISCUSPiotrków, 1533-01-19
Manuscript sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo patri, domino Ioanni Dei gratia episcopo Culmensi, amico carissimo et observando
Reverendissime domine, domine mi observandissime.
Annus hic, quem mihi Vestra Reverendissima Dominatio precatur felicem, male mihi iniit, nam in uno hoc mense duos fratres, alterum germanum et carissimum, alterum patruelem, amisi, pro omnibus tamen, ut aequum est, ago gratias Domino Deo. Ille dedit, ille et abstulit, sit nomen eius benedictum. Opto, ne aliquid tale Vestram Reverendissimam Dominationem perturbet, cui et faveo et precor tam hunc annum quam alios sequentes multo felicissimos. Ad priores litteras Vestrae Reverendissimae Dominationis dudum respondit reverendissimus dominus episcopus Cracoviensis et nunc repetit atque mittit libertatem ex concessione regia contributionis percipiendae.
Ut annuat votis Dominatio Vestra Reverendissima episcoporum domini ducis, neque ratio neque iuris dispositio fert, verum illi, ut novam religionem susceperunt, nova quoque iura condere volunt, quibus tamen, nisi eorum subditi, parere nemo cogitur, episcoporum namque dioeceses sunt distinctae, ut quisque suas oves agnoscat, regat et iudicet, sed in alienam messem falcem non mittat. Exemplum articulorum confoederationis fuit missum per dominum episcopum Cracoviensem.
Coadiutoriae Varmiensis negotium silet et silebit, ita enim obfirmatus est animus regius, ne id fieri annuat.
Quod Vestra Reverendissima Dominatio consecrationem suam in aliud tempus differre vellet, non probatur reverendissimo domino Cracoviensi, qui ab impendio Vestram Dominationem Reverendissimam relevare instituit et mihi certe placeret plurimum, ut quantocius Vestra Reverendissima Dominatio et consecraretur et munia episcopalia obiret. Nam hoc pernicioso saeculo magna cautione opus est, praesertim propter eos, qui quaerunt nodum in scirpo et, ut libere dicam, quod offendit, sunt nonnulli, qui (serio an ioco, nescio) dicant Dominationem Vestram Reverendissimam non ex animo contendere cum Lutheranis, leves quidem illi, sed apud magnos aliquando effutiunt haec, quae ego pro meo in Vestram Reverendissimam Dominationem amore reticere nolui, ut illis cognitis sciat pro prudentia sua mederi. Pro novis ago gratias, sed quae vicissim hinc scribam, nihil tale occurrit. Non dubito accepisse Dominationem Vestram Reverendissimam, quod dominus castellanus Cracoviensis sit vita functus, post cuius obitum fit, quod fieri solet in tantis officiorum vacationibus, multi quidem currunt, sed pauci, quos aequus amat Iuppiter. Nos hic agimus quidem comitias, sed vix aliud decernetur quam generalis expeditio in malum commune. Noster Nipczycz nondum rediit a rege Ferdinando, qui ducit rem in moram propter quaedam stratagemata, quibus hactenus confidens, subiit damna non modica. Credo tamen, quod consentiet tractari concordiam in aula principis nostri, ut scripsit Nipszycz. Imperator est Bononiae cum papa. Cum papa cudunt fabam, sed nescitur, in cuius caput. Tartarorum nuntii iterum venerant huc ad maiestatem regiam, veterem cantilenam recinentes de stipendio. Venturus est etiam nuntius ab imperatore Turcarum. Deus det, ut ferat aliquid boni. Valeat et sit felix Vestra Reverendissima Dominatio meque amet.
Datae Petrkoviae, XIX Ianuarii MDXXXIII-o.
Vestrae Reverendissimae Dominationis totus episcopus Premisliensis scripsit