Letter #3561
Mauritius FERBER to Ioannes DANTISCUSHeilsberg (Lidzbark Warmiński), 1533-04-10
received 1533-04-13 Manuscript sources:
Auxiliary sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo patri et domino, domino
Reverendissime in Christo pater et domine frater et amice carissime et plurimum honorande.
Litteras Reverendissimae Dominationis Vestrae per parochum eius recepi gratissimas quidem mihi, verum de beneficiis qualibuscumque hic perceptis plus nimio gratias agentes. Non est profecto opus eam hospitalitatis meae tenuitatem tanto verborum splendore coornare, feci enim in eo officium et fratris et amici , dignetur Dominatio Vestra Reverendissima quicquid id fuit boni consulere. Oleum florum macis ut mihi est pergratum, ita pro eo Reverendissimae Dominationi Vestrae similiter et pro novitatibus mecum communicatis, quas et remitto, gratias multas ago. Quibus vero paria faciam, hac tempestate non habeo. Quid nobis capitulum nostrum in causa festivitatum atque etiam Reverendissimae Dominationis Vestrae responderit, ex indito litterarum illius exemplo intelliget. Ceterum ut Reverendissimam Dominationem Vestram Christus felicem et florentem servet ac in omnibus prosperet ex animo opto et precor.
Ex
Vestrae Reverendissimae Dominationis bonus frater