Letter #3567
Piotr TOMICKI to Ioannes DANTISCUSIłża, 1533-06-24
received 1533-07-15 Manuscript sources:
Auxiliary sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri, domino Ioanni Dei gratia episcopo Culmensi, fratri et amico carissimo ac honoran(dissim)o or honorand(d)o⌈honoran(dissim)ohonoran(dissim)o or honorand(d)o⌉
Reverendissime in Christo Pater et Domine, frater et amice carissime ac honoran(dissim)e or honoran(d)e⌈honoran(dissim)ehonoran(dissim)e or honoran(d)e⌉.
Quod nuper Cracovia cum maiestate regia discedens, Dominationi Vestrae Reverendissimae nihil scripserim, occupationes meae infinitae fecerunt, illud tamen, quod scribere debui, domino Nipschicz verbis referendum Dominationi Vestrae Reverendissimae commisi, quae id ita a me factum, ut boni aequique consulat, plurimum illam rogo.
Egi equidem et rogavi diligenter maiestatem regiam, ut Dominationi Vestrae Reverendissimae contributionem, quam clerus eius dioecesis de proventibus suis solvit, donare dignaretur, sed nulla ratione id impetrare potui, maiestate sua dicente, quod nollet auctoritatem suam in his remittendis interponere, quae non ad se, sed ad istius provinciae rem publicam pertineant et ex quibus plus ista ipsa provincia quam maiestas sua commodi sit suo tempore acceptura.
Posteaquam maiestatem suam in Magnum Ducatum Lithuaniae proficiscentem Radomiam conduxi, huc in bona episcopatus mei diverti, in quibus aliquantisper subditorum iustitiae explicandae causa commorabor, deinde Deo bene volente ad ecclesiam meam Cracoviensem revertar et dum hic illicque fuero, memoriam Dominationis Vestrae Reverendissimae ipse mecum crebro faciam.
Cuius amori et benevolentiae fraternae me commendo et valere illam atque felicem esse ex animo opto.
Dat(ae) or Dat(um)⌈Dat(ae)Dat(ae) or Dat(um)⌉ in arce mea Islszensi, die Sancti Ioannis Baptistae anno Domini M-o D-o XXXIII.
Vestrae Reverendissimae Dominationis Petrus episcopus Cracoviensis et vicecancellarius subscripsit