Letter #3572
Maciej DRZEWICKI to Ioannes DANTISCUSŁowicz, 1533-08-21
received 1533-08-31 Manuscript sources:
Auxiliary sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo Domino
Reverendissime Domine, amice unice et frater in Cristo carissime et honorande. Salutem in Domino cum sanitatis plenitudine et prosperos optatos successus post tristem casum cum consolatione.
Legentes litteras Vestrae Dominationis nuper nobis redditas usque ad declarationem casus incendii laetum animum habuimus, sperantes, quod in litteris meliora et iucundiora sequerentur. At cum attigimus casum ab igne partum, in compassionem vestri incidimus, turbatum concipientes animum. Et sic fuit nostrum gaudium versum in tristitiam. Sed quoniam plagae eiuscemodi in nos emendandos a Domino Deo permittuntur, cuius iudicia occulta sunt, aequo animo ferendum est, quicquid accidit. Et licet humanum sit in talibus ex primis motibus, qui in nostra potestate non sunt, scrupulosum et tristem concipere solere animum, tamen nostrum obsequium rationabile esse debet, ita enim damna nostra aestimare debemus, ut ob eorum casum et iacturam nec Deum neque nos ipsos offendamus. Nam ipse dat et recipit et facit ex sui voti sententia, quod lubet. Si enim bona de eius manu recepimus, cur et mala patienter non sustineamus? Ecce nos, qui post antecessorem nostrum arces, oppida ruraque et curias recepimus conflagratas, iam in magna parte resarcivimus, utique et posteri gratias agent et nos illis utemur, quoad Deus vivere concesserit. Vestra vero Reverendissima Dominatio, quae prudens est et rerum experientia offirmata est, ut dixi, ferat aequo animo et Deus meliora adiciet superinscribed in place of crossed-out diciet⌈diciet adiciet adiciet superinscribed in place of crossed-out diciet⌉. Non sollicitet Vestram Reverendissimam Dominationem archiepiscopi Rigensis intentio, respondebit enim illi, si poposcerit ab eadem debitam reverentiam, id quod Vestrae Dominationis antecessores respondere solebant, videlicet quod eaedem nihil facere, licet sacra maiestate regia non permittente et archiepiscopo Gnesznensi, primate Regni. Is enim episcopatus a tempore fundationis semper Gnesnensis provinciae fuit.
Credebamus Vestram Reverendissimam Dominationem iam munus consecrationis in nomine Domini recepisse, quia tamen ob causas allegatas distulerat, Vestrae Reverendissimae Dominationi domum nostram et operam ac studium nostrum liberaliter offerimus. Quae dignetur ad nos venire, ut in domum suam, tamen nos praemoneat, ut advocemus nobis conconsecratores tempestive. Omnia Vestrae Reverendissimae Dominationi cedent cum honore suo ad vota.
Caesar catholicus triumphat in Hispania, sed illi pauperes in Peloponeso, qui Andreae Doriae a Turco deficientes adhaeserunt, mira crudelitate a Turco invaduntur et caeduntur, Corthonum tamen bis Turcum afflictum propulit, quod vero sequetur, dubium est, tamen datur bona spes, quod Doria classe armata et valida Turcum urgere nititur.
De serenissimo Romanorum rege nihil certi habemus, quomodo ad finem cum Turco composuerit, partium enim Ianussii fautores famam spargunt tamquam certam, quod Turcus ex compromisso adiudicaverit(?) Ianussio regnum, tamquam primum coronato, ex Vratislavia autem scribitur contrarium, tamen brevi enucleabitur veritas. Quicquid igitur certi ad nos perveniet, Vestram Reverendissimam Dominationem non celabimus.
Concilii celebratio silet, licet dicatur, quod pontifex nitatur regem Galliarum inducere, ut cum caesare redeat in gratiam et subinde, ut concilium celebretur. Sed dubitamus de principibus Germaniae, qui videntur habere quandam cum rege Galliae intelligentiam, quod isti ea, quae agi bene possent, impedient. Nam regis Galliae <orator> ad Turcum profectus esse dicitur et quod Budae visus sit, ducis vero Bavariae <orator> Buda rediens nuper Cracoviae fuit, hic itaque est aliquid coniecturandum, quid isti seminent. Lasky vero facta altercatione cum Ianussio rege, satis odiosa written over e⌈eaa written over e⌉(?), iratus ad Turcum concessit, quid vero illic novi cudet, etiam aliquando patefiet, sed Ianussius pluribus nuntiis ipsum revocare conatus est, quid vero tandem profecerit, incertum est.
Optime tandem Vestram Reverendissimam Dominationem valere optamus. Cui nos et nostra offerimus.
Ex
Vestrae Reverendissimae Dominationis totus