Letter #3574
Mauritius FERBER to Ioannes DANTISCUSHeilsberg (Lidzbark Warmiński), 1533-08-25
received 1533-08-28 Manuscript sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo patri et domino, domino Ioanni Dei gratia episcopo Culmensi, fratri et amico carissimo ac plurimum honorando
Reverendissime in Christo pater et domine, domine frater et amice carissime ac plurimum honorande.
Quadriduum est, quod Reverendissimae Dominationi Vestrae per quendam hominem mihi notum scribens ad litteras ipsius novissimas respondi, litterasque in Hogenstein, ut inde in Lubaviam mitterentur, deponi iussi. Et licet sperem eas Reverendissimae Dominationi Vestrae fideliter redditas esse, nolui tamen committere, ut hic subditus meus, civis Heilsbergensis, istic concessurus meis litteris vacuus veniret, quibus vel hoc quod iam rescripsi et respondi significare visum est, in rem amicitiae nostrae esse. Cetera omnia in eo statu sunt, quo tum cum priores istae meae litterae scriberentur, erant. Si quid interea novi istic accidisset, significare velit Reverendissima Dominatio Vestra. Quam felicem ac bene florentem esse cupio.
Ex Heilsberg, 25 Augusti anno 1533.
Postscript:
In causa quae inter Hermannum Peccaw et Georgium a Clement controvertitur, ita egi, uti hominum et temporum condicio permisit examenque testium in ea pro Georgio a Clement antequam litteras Reverendissimae Dominationis Vestrae acciperem et nunc pro Hermanno Peccaw cum attentatione concordiae venerabili fratri nostro Tidemanno Gise custodi et canonico Warmiensi superinscribed⌈WarmiensiWarmiensi superinscribed⌉ nec non officiali nostro in spiritualibus generali commisi. Datum ut supra.
Reverendissimae Dominationis Vestrae totus M(auritius) episcopus Varmiensis subscripsit