Letter #358
Jan TARNOWSKI to Ioannes DANTISCUSCracow (Kraków), 1545-01-22
Manuscript sources:
Auxiliary sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
BJ, BAS, No 6. 91, p. 2 unnumbered
Reverendissimo Domino, domino Ioanni Dei gratia episcopo Warmiensi etc., amico carissimo et observando
BJ, BAS, No 6. 91, p. 1 unnumbered
Reverendissime Domine, domine amice carissime et observande.
Salutem plurimam officiosamque mei commendationem.
Litterae, quas ad me nuper Reverendissima Dominatio Vestra dedit, vehementer me delectaverunt, erant enim humanitatis Reverendissimaeque Dominationis Vestrae erga me egregiae voluntatis plenae. Itaque, quamquam Dominationis Reverendissimae Vestrae in me benevolentam minime in dubium vocabam, quippe quod summam saepenumero cognoverim, ita ut, quod ad eam addi possit, residuum nihil esse videretur. Tamen gratissimum mihi est id ex ea ms. saepies reg. saepius⌈saepiesms. saepies reg. saepius⌉ cognoscere magnamque habeo Reverendissimae Dominationi Vestrae gratiam, quod eam, scilicet amoris in me sui plenam, voluntatem retineat ac recipio me et esse, et futurum semper eum, qui nullum umquam officium hominis amicissimi erga Reverendissimam Dominationem Vestram sim praetermissurus, quin facturus semper, quae ad testifiactionem summi mei erga eam studii videbuntur pertinere.
Quod ea attinet, quae ita volentibus dominis Prutenis Reverendissimam Dominationem Vestram male habent, iis ego pro nostra amicitia sane non mediocriter moveor quantumque potero, praesertim si res hic agitata erit, causam Reverendissimae Dominationis Vestrae tuebor et omni studio contendam, ut intelligat me eum esse, qui Reverendissimae Dominationi Vestrae ex animo cupiam gratificari.
Quod ut sibi de me persuadeat proque nostra coniunctione veterem erga me benevolentiam suam retineat, eam etiam atque etiam rogo cupioque felicissime valere.
Cracoviae, 22 Ianuarii anno Domini 1545.
Reverendissimae Dominationi Vestrae deditissimus Ioannes comes in Tharnow castellanus Cracoviensis etc. etc. manu sua subscripsit