Letter #3596
Georg von BAYSEN (BAŻYŃSKI) to Ioannes DANTISCUSMewe (Gniew), 1535-05-20
received [1535]-05-21 Manuscript sources:
Auxiliary sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino Ioanni Dantisco Dei gratia episcopo Culmensi, et ecclesiae Pomezaniensis administratori, domino colendissimo.
Reverendissime in Christo Pater et Domine, domine observandissime.
Servitiorum meorum commendatione praemissa.
Remisit mihi dominus palatinus Pomeraniae fasciculum obsignatum sigillo. Cum autem quaererem litteras sigillandas, quas domino Czema castellano Gdanensi ad obsignandum mittere volueram, non sunt repertae, scriba enim domini palatini neglexit eas in fascem introligare. Sic famulus Reverendissimae Dominationis Vestrae inane iter metiit. Coactus est meis scriptis redire ad dominum palatinum, qui, cum offendit, litteras non obsignatas remisit. Cum tamen satis lucide scripseram, et ex exemplari potuit scire, quid litterae in se haberent, credo, incuria scribae omissum esse, cum ipse palatinus mala valetudine correptus forte per se eas litteras seu exemplar vix legerit. Utcumque sit, Reverendissima Dominatio Vestra curabit, ut denique sigilletur.
Castellano Gdanensi misi litteras Dominationis Vestrae, qui pronunc agit in Morung, alias sigillasset. Exemplar litterarum apud me retinui, credo Dominationi Vestrae non esse opus. Scribo praeterea maiestati regiae de delectu nobilitatis habito Stargardiae pro statuto die, feria secunda post Stanislai. Pomerani parum oboedientiores fuerunt, quam Culmenses. Plures se excusabant brevitate temporis. Pauci sunt reperti, qui consulto ad lustrationem non venerint, habita intelligentia cum Culmensibus. Precor has cum suis dignetur transmittere. Dominus palatinus Culmensis et capitaneus Grudentinensis signarunt morigeros, sed absentes non notarunt, et hi essent deferendi iuxta mandatum regium.
Cum his me Reverendissimae Dominationi Vestrae unice commendo. Quam felicissime semper ex animo valere cupio.
Litterae Danorum electi una cum mandato Ioannis Pein sunt apud me. Consultabimus maiestatem regiam, ubi sunt reponendae. Fortassis mittet eas in Thorun.
Domino Nicolao Nycpschicz respondebo votis suis cum equabus, quamvis multae mihi mortuae sunt.
Ex Meva, 20 Mai anno virginei partus 1535.
Eiusdem Reverendissimae Dominationi Vestrae obsequentissimus Georgius a Basen etc. palatinus Marienburgensis et Mevensis capitaneus scripsit