Letter #3597
Wilhelm von ROGENDORF to Ioannes DANTISCUSVienna, 1535-08-20
received [1535]-09-03 Manuscript sources:
Auxiliary sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri ac Domino, domino Iohanni episcopo Chulmensi, domino meo colendissimo
Reverendissime in Christo Pater et Domine, domine colendissime.
Post plurimam mei commendationem et obsequiorum meorum oblationem paratissimam.
Cum haud vulgaris olim inter Dominationem Vestram Reverendissimam et me, dum in Hispaniis atque inferioris Germaniae partibus simul degeremus ac eadem legationis munere apud serenissimum quondam caesarem Maximilianum felicis memoriae fungeretur, amicitia atque familiaritas intercesserit, non potui committere cum pro renovatione eiusdem, tum quod non ignorem Dominationem Vestram Reverendissimam caesareae ac Romanorum regiae maiestatis partibus semper ex {ex} animo favisse omniaque sua consilia atque tractationes eo direxisse, ut inter easdem sacras maiestates et serenissimum regem Poloniae bona pax, amicitia atque vicinia coalescerent, quin Dominationi Vestrae Reverendissimae felicem illam sacrae caesareae et Catholicae maiestatis ex Hispania versus Africam profectionem ac gloriosissimam contra Reipublicae Christianae hostem Barbarossam victoriam nuntiarem atque transmitterem, non dubitans eandem plurimum ex eo gaudii atque laetitiae pro sua in sacras caesaream ac Romanorum regiam maiestates sincera affectione necnon publicae Christianitatis causa (in cuius commodum et pacificationem haec victoria potissimum tendit) contracturam, eandem enixe rogans, quatenus hoc ipsum benigno animo suscipere meque vicissim nonnumquam de faustissimo serenissimi regis sui contra hostes suos successu aliisque illius Regni occurrentiis participem reddere velit certoque sibi persuadeat me in omnibus sibi promptissimo et libenti animo, ubi potero, inserviturum.
Et his Dominationem Vestram Reverendissimam felicissime valere cupio meque illi obsequiose commendo.
Dat(ae) or Dat(um)⌈Dat(ae)Dat(ae) or Dat(um)⌉ Viennae Austriae, die XX mensis Augusti anno MDXXXV.
Eur G(naden) wÿllig(er) dinner und frundt Wy(lhem) v(on) Rogendorff