Letter #3599
Thomas [of Bydgoszcz] to Ioannes DANTISCUSAlthausen (Starogród), 1538-02-01
received [1538]-02-03 Manuscript sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo principi et domino, domino Ioanni Dei gratia episcopo Warmiensi et Culmensi et administratori Pomesaniensi, domino dignissimo et patrono et domino suo gratiosissimo
Servitia debita cum fidelitate. Illustrissime princeps et in Christo pater et domine, domine reverendissime.
Litteras Reverendissimae Paternae Dominationis Vestrae mihi allatas cum debita reverentia et exhibitione honoris et cum maximo gaudio suscepi. In quibus Reverendissima Paterna Dominatio Vestra inseruit commendationem, quam apud Reverendissimae Dominationis successorem Reverendissima Dominatio Paterna Vestra pro me fecit et adhuc commendare intendit. Ago iterum Reverendissimae Paternae Dominationi Vestrae humillime atque habeo gratiarum actiones et Deus omnipotens sit Reverendissimae Paternae Dominationi Vestrae retributor omnium bonorum operum. Mitto, illustrissime princeps, pro nunc unum aprum Reverendissimae Paternae Dominationi Vestrae. Insuper misi antea XX marcas per venerabilem dominum Reverendissimae Paternitatis Vestrae cancellarium pro avena, quam sculteti donare debuissent pro equis, et quibus hic eisdem scultetis emensuravi, modo pro VII solidis. Obsecro iterum Reverendissima Paterna Dominatio Vestra mei non obliviscatur. Cui me tamquam illustrissimo principi et domino et patrono suo gratiosissimo ad mandata obsequentissimum totumque recommendo. Quam Deus optimus maximusque ad longa tempora pro singulari consolatione et spe mea et omnium pauperum felicissime in bona valetudine conservet.
Ex castro Reverendissimae Paternae Dominationis Vestrae Althaus, in vigilia gloriosissimae virginis Mariae purgationis anno Domini 1538.
Eiusdem Reverendissimae Paternae Dominationis Vestrae obsequentissimus et immeritus servitor Thomas
Postscript:
Quod feudum redeat ad dominum non praestitis servitiis, habes expresse in usibus feudorum libro II, titulo „quae fuit prima causa beneficii amittendi” cum unico paragrapho. Sed non est et probatur capitulo „de dona, quae sub modo” libro I. Hoc ipsum ius extenditur etiam ad feuda impropria, quale forte est illud in Leunten, capitulo primo de feudo non habente propriam feudi naturam, eodem li[bro].
In statutis regni Poloniae folio XVIII est statutum Kazimiri, quod non petens bona sua hereditaria, quae ab alio possidentur, post tres annos et tres menses cadit a iure suo. De qua materia vide plenius capitulum de iure deliber. per totum. Ad quae iura tamquam communia et vicinarum regionum recurrendum, si non invenitur speciale.