Letter #3603
Łukasz GÓRKA to Ioannes DANTISCUSPiotrków, [1538]-03-02
received [1538]-03-11 Manuscript sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino Ioanni Dei gratia episcopo Varmiensi, domino et amico carissimo
Reverendissime in Christo Pater et Domine, domine amice carissime.
Domum hinc redeunte domino Paulo Plotowski, proposito Varmiensi, nolui litteris meis vacuum abire, quibus pro meo debito Reverendissimam Dominationem Vestram inviserem et incolumitati eius prosperaeque valetudini gratularer, cui hanc ipsam, et si quicquam sit amplioris boni Reverendissimae Dominationis Vestrae, ex animo precor. Dominum p(rae)positum Varmiensem diligenter Reverendissimae Dominationi Vestrae commendo ac rogo, tueri illum et favore prosequi meae petitionis intuitu dignetur. In hoc conventu etsi nihil ad<h>uc conclusive determinatum sit, tamen propediem spero omnes deliberationes effectum, utinam salutarem, sortituras.
Quod reliquum est, commendo me Reverendissimae Dominationi Vestrae et opto dudum incolumem valere.
Ex Piotrcow, II Martii anno Domini MDXXXVII.
Lucas comes a Gorca, palatinus Posnaniensis