Letter #3608
Stanisław AICHLER to Ioannes DANTISCUSCracow (Kraków), 1537-12-01
received [1537]-12-20 Manuscript sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri, Domino, domino Ioanni Dei gratia episcopo Varmiensi, domino et patrono observandissimo et incomparabili
Salutem. Praemissa humillima sui commendatione.
Amplissime Princeps et incomparabilis ms. incomparabalis(!) ⌈incomparabilisincomparabilis ms. incomparabalis(!) ⌉ maecenas.
Ex Italia impletis parentum amicorumque votis, in patriam sospes reversus, nolui committere, quin ad Tuam Celsitudinem quam primum scriberem. Nam et optimus et carissimus parens meus multa mihi de Tua Celsitudine praedicavit, ac eiusmodi quidem, quae cum eximiam liberalitatem significabant, tum optatam firmamque spem ostendebant, commemorabatur enim Tuam Celsitudinem (cum hic ageret hospitioque uteretur) benignissime non solum obtulisse, verum etiam promisisse auxilium studiis meis, deinde vero Tuam Celsitudinem erga se non vulgarem benevolentiam atque adeo amicitiam a multis iam annis contractam et assidua consuetudine corroboratam prolixe recitabat.
Quocirca immortales a me Tuae Celsitudini habentur gratiae pro tanto beneficio, quod ego in caelum pono, ac quamvis maxime ob coniuctionem, quae Tuae Celsitudini cum patre arctissima intercedit, summam eiusmodi munificentiam mihi Tua Celsitudo exhibere BCz, 1595, p. 850 proposuerit. Tamen pervasissimum sit, Tuam Amplitudinem etiam atque etiam oro, me scilicet toto pectore conaturum, ne sim vel segnis, vel impar, in promerendi studio. In quo parentis vestigia, si non superare, certe sequi constantissimo animo decrevi. Maiori profecto et gratiori obligationis genere Tuae Celsitudini obstringar cum susceptum a me studiorum munus Tuae Celsitudinis benignitas sublevaverit, et sustentaverit. Vitam enim mihi donari arbitror, si tantummodo tranquille in studiis agere liceat.
Singularis demum spes mentem meam subiit de patrocinio Tuae Celsitudinis, cum optimum et carissimum parentem meum tam stabili amicitia iunctum esse intellexi, ac iam eo certior, posteaquam audivi nuper Tuam Celsitudinem ad altiorem dignitatis gradum pervenisse. Quantam vero ex ea re laetitiam conceperim, dicendo minime consequi possum, plane adhuc exsultare cogor. Discuperem medius fidius, ut quemadmodum Tuae Amplitudinis virtus doctrina liberalitas promeretur in summum dignitatis locum Tua Amplitudo constitueretur, quod quidem ego brevi futurum spero et cupi BCz, 1595, p. 851 dissime exopto. In dies immo in horas Dei Optimi Maximi clementiam imploro, dignetur Tuae Celsitudini fortunas saluberrimas auctissimasque reddere.
Nil aliud iam restat, quam ut Celsitudo Tua me amore, gratia, favore, praesidio complecti velit ac inter suos clientulos numerari pateretur, ego vero sancte polliceor meam accuratissimam operam, mea perpetua officia. Ac si quem in studiis fructum adeptus sum, eum omnem in Tuae Amplitudinis honorem conferre deliberam: mox denique, ubi otium fuerit, faciam, ut et meas musas Tua Celsitudo laudes audiat canentes.
Deus pientissimus Tuam Celsitudinem in florentissima atque prosperrima valetudine quam diutissime nobis conservet. Cuius benignitati me de meliori nota commendo atque totum trado.
Dat(ae) or Dat(um)⌈Dat(ae)Dat(ae) or Dat(um)⌉ Cracoviae, 1 die Decembris, anno Christi 15373.
Tuae Cels(itudini) or Cels(itudinis)⌈Cels(itudini)Cels(itudini) or Cels(itudinis)⌉ perpetuo addictissimus clientulus Stanislaus Aichlerus i(uris) p(eritus)[2]
[2 ] p(eritus) corrected in the other hand from I(uris) U(triusque) D(octor).