Dederamus superioribus diebus venerabili fratri nostro domino ⌊decano⌋ ⌊Gedani⌋ agenti in mandatis, ut iuxta inscriptionem fe(licis) re(cordationis) ⌊Mauritii⌋, praecessoris Reverendissimae Dominationis Vestrae, duo marcarum milia exiliorum(?) numeri unacum censu praeteriti anni ad fabricam seu munitionem ecclesiae pertinentia, a ⌊magistratu Gedanensi⌋ nomine nostro perciperet. Rescribit autem idem dominus ⌊decanus⌋ sortem quidem principalem sibi redditam, censum vero propterea detineri, quod ⌊frater⌋[1] Reverendissimae Dominationis Vestrae eiusdem se fecerit competitorem, nec daturum ingratum nisi de Reverendissimae Dominationis Vestrae constiterit voluntate.
Persuademus vero nobis ⌊fratrem⌋ cum ⌊Gedanum⌋ ablegaretur, de huiusmodi census condicione non fuisse sufficienter edoctum ex eo, quod nuntiis nostris proximis istic rem, ut erat, referentibus visa sit Reverendissima Dominatio Vestra annuere minimeque refragari, quominus praedictum censum iuxta ordinationem praecessoris sui, cuius exemplum his inclusum mittimus, sublevaremus. Eaque propterea ducimur opinione, quod forte ⌊magistratus Gedanensis⌋ pro civitatis suae commodo (ut est fere solemne) hac retentione quippiam inde decerpere cupiat.
Proinde Reverendissimam Dominationem Vestram diligenter rogamus, dignetur nobis paterne adesse et supradicto ⌊magistratui Gedanensi⌋ missis huc ad nos litteris suis scribere se contentam esse, ut eum nobis censum citra longiorem procrastinationem extradat. Id eo procliviore benevolentia facturam speramus, quod ea pecunia non in privatos nostros usus, sed in munitionem ecclesiae proveniat on the margin⌈proveniatproveniat on the margin⌉, quam non quantumvis minus Reverendissimae Dominationi Vestrae, quam ⌊praecessori⌋ suo cordi esse nihil addubitamus. Quaeque iam longo rerum usu compertum habet in exemptione bonorum impigneratorum, etiam si pauculos dies ante solutionem censuum, fiat ipsi redemptori sine quavis ratatione aut decurtatione huiusmodi censuum pensionem provenire.
Commendantes nos cum fortunis et obsequiis nostris eidem Reverendissimae Vestrae Dominationi, cui incolumem reditum, de quo nos publica fama certiores reddidit, ex animo gratulamur.