Letter #3627
Paweł PŁOTOWSKI to Ioannes DANTISCUSFrauenburg (Frombork), 1538-03-09
received [1538]-03-11 Manuscript sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino Ioanni Dei gratia episcopo Culmensi et postulato Warmiensi, domino et benefactori modis omnibus colendissimo.
Cito
Reverendissime in Christo Pater et Domine, domine mi clementissime, benefactor modis omnibus colendissime.
Obsequiorum meorum praemissa diligenti commendatione.
Veni Warmiam die octava Martii et exivi ex Pyotrkovia 2 eiusdem mensis. Conventus nondum erat solutus, sed brevi solvetur et melius, quam sperabatur, omnia in eodem concludentur. Omnes enim articulos confirmavit sacra maiestas regia hominibus equestris ordinis praeter duos, quos transposuit cum consilio dominorum consiliariorum et nuntiorum terrestrium ad conventum proxime futurum.
Hoc finito statim consultabant de defensione Regni et, ut intellexi, contribuant de unoquoque laneo per 18 grossos, vel per 24, quod magis affirmo, quia maior pars nuntiorum ad hoc ten{te}debat. Exactiones et ducill<i>a civitates contribuant et haec in duplo dare debent. Propterea magna contributio dari et componi debet, quod duodecim milia hominum stipend<i>ariorum susciperentur propter et contra Moldavum corrigendum et corripiendum etc., propter tam magnos excessus, quos intulit regno etc.
Finita defensione in iudiciis debuit sacra maiestas regia sedere. Quae iam optime convaluit. Portatur enim(?) Biechowski, antequam terminus venit, aufugit ex Pyotrkovia nocte cum nonnullis complicibus et sociis pessimis facti, et hoc propter interfectionem domini Lubranski. Et quattuor sunt fide obstricti, qui comparere debent ad ultimum diem conclusionis conventus nam et eodem [...] designatus est dies Biechowski on the margin⌈nam et eodem [...] hidden by binding⌈[...][...] hidden by binding⌉ designatus est dies Biechowskinam et eodem [...] designatus est dies Biechowski on the margin⌉, quia in citatione, qua citatus est Biechowski, non fuit dies expressa, sed in aliis citationibus, ubi citati fuerunt adhaerentes et complices eiusdem facti, dies fuit expressa 28 Februarii. Qui tunc comparuerunt, fide obstricti, qui vero aufugerunt, contumaces pronuntiati.
Multos habuit pro se Biechowski, et praecipuos: dominum palatinum Cracoviensem, dominos a Lasko et dominum Odrowąsch etc. Qui magnam hidden by binding⌈[m]m hidden by binding⌉ et inaudibilem diligentiam fecerunt, quomodo posset evadere [...] hidden by binding⌈[...][...] hidden by binding⌉ excessum. Qui in crastino discesserunt ex Pyotrkovia hoc est superinscribed⌈estest superinscribed⌉ prima hidden by binding⌈[ma]ma hidden by binding⌉ die Martii. Eadem nocte Biechowszki in fugam conversus et vix comparebit ad diem et terminum sibi praefixum.
Moscorum nuntius absolutus, qui nil aliud habuit in legatione, nisi quod rogavit maiestatem regiam nomine domini sui, quod sua maiestas permitteret nuntios ducis Moscorum ad serenissimum regem Romanorum et ad Moldavum. Ad regem Romanorum sunt permissi et conducti quousque ad granicies Slesiae, ad Moldavum hidden by binding⌈[m]m hidden by binding⌉ vero non, sed Moscoviam cum alio nuntio retrocesserunt.
Oratores caesarum Tartariae Precopiensis et Cosanensis sunt absoluti et bene tractati et donati. Qui se obtulerunt nomine dominorum suorum caesarum ad omnes necessitates et contra omnes inimicos sacrae maiestatis regiae. Mittit etiam sua maiestas nuntios suos ad praedictos caesares cum donis propter obsequia, quae praestiterunt Moscoviae, et in futurum, quae volunt praestare et exhibere.
Orator illustrissimi principis Ioachimi marchionis Branden hidden by binding⌈[n]n hidden by binding⌉burgensis iam est etiam absolutus.
Magnificus dominus palatinus Posnaniensis electus est in episcopum Wladislaviensem. Cuius litteras mitto Reverendissimae Paternitati Vestrae. Episcopatus Posnaniensis adhuc nemini datus. Quem, ut intellexi, exspectat dominus Olesniczki.
Pincernatus v curiae acceptus domino Sborowski nondum est alicui datus hidden by binding⌈[tus]tus hidden by binding⌉.
Celebratae sunt binae nuptiae die Dominico Carnisprivii in aula sacrae reginalis maiestatis. Duxit in uxorem illustris dux Helias filius ducis Constantini Ostroviensis filiam domini Andreae de Cosczielecz. Et dominus Vyrschelo incisor Ducatus Lithuaniae duxit virginem Mariam procreatam ex ducibus Lithuaniae vel Russiae, quae etiam educata est in aula sacrae r(eginalis) maiestatis.
Venissem solus propria persona ad Vestram Reverendissimam Paternitatem et superinscribed⌈etet superinscribed⌉ ea retulissem et alia plura, sed fatiga equorum non admisit, tamen si me postea vocaverit Reverendissima Paternitas Vestra, paratus sum venire.
Quam Dominus Deus diu felicem et sospitem conservare dignetur pro singulari consolatione mea et domus meae. Et iam me et omnia mea commendo gratiae Reverendissimae Paternitatis Vestrae.
Datum Warmiae, die 9 Martii, anno Domini 1538.
Eiusdem Reverendissimae Paternitatis Vestrae obsequentissimus servitor Paulus Plothowszki praepositus et canonicus Warmiensis
Postscript:
Cocziyaner summus capitaneus serenissimi regis Romanorum superinscribed⌈serenissimi regis Romanorumserenissimi regis Romanorum superinscribed⌉, qui fuit super exercitum profligatum per Turcas, ex vinculis aufugit cum magna admiratione omnium.
Dominus Nypcycz iam rediit ex legatione. Qui est Cracoviae.