Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino ⌊Ioanni Dei gratia episcopo Warmiensi⌋, domino et benefactori modis omnibus colendissimo
Reverendissime in Christo Pater et Domine, domine mi clementissime, benefactor et patrone modis omnibus colendissime.
Constantissimorum obsequiorum meorum praemissa diligenti commendatione.
Oblitus fui hesterno die ⌊⌋ meis committere negotium non parvi momenti. Sacra ⌊maiestas regia⌋ cum dominis ⌊consiliariis regni⌋ et ⌊nuntiorum terrestrium⌋ consilio et voluntate delegit et deputavit quattuor ex dominis consiliariis regni pro consilio et directione educationeque serenissimi domini ⌊regis iunioris⌋, qui semper debent adesse suae maiestati regiae et absque eorum consilio et directione nihil debet facere, sed eorum optimis consiliis semper uti. Et sunt duo ex ⌊Minori Polonia⌋: illustris et magnificus dominus ⌊Ioannes a Tarnow⌋ castellanus Cracoviensis et dominus Stadniczki castellanus Sandeczensis, ex ⌊Maiori Polonia⌋: ⌊episcopus Posnaniensis futurus⌋, quicumque eligetur in Posnaniensem episcopum et dominus castellanus Brestensis ⌊de Krethkow⌋. Isti quattuor debent semper adesse serenissimo ⌊regi iuniori⌋. Sunt et alia multa, quae aliquando solus referam.
Cum his me et perpetua obsequia iterum atque
<iterum>
gratiae Reverendissimae Paternitatis Vestrae commendo optans eandem diu et felicissime vivere.
Datum ⌊Warmiae⌋, die 10 Martii anno Domini 1538.
Eiusdem Reverendissimae Paternitatis Vestrae obsequentissimus servitor ⌊Paulus Plothowski⌋ praepositus et canonicus War[miensis]