Reverendissimo in Christo Principi, Domino ac domino ⌊Ioanni, Dei gratia Varmiensi atque Culmensi pontifici⌋, domino suo longe observandissimo in manus proprias
⌊Varmiae⌋
Vires ingenuas et salubre corpus, Reverendissime in Christo Princeps mihi unice et numquam sine summa honoris praefatione nominande, Reverendissimae Paternitati Tuae ad Nestoream usque aetatem comprecor.
Reverendissime Princeps.
Ego, qui numquam a consiliis discreparem, sed semper id sequendum, quod Reverendissima Paternitas Tua optimum factu putaret, duxi iussu Reverendissimae Paternitatis Tuae munere meo scholastico ⌊Culmae⌋ fungor, cuius fungendi est animus et stat sententia ad hoc tempus, quo Reverendissima Paternitas Tua nepotibus eruditione aliter prospexerit, quibus humanitate atque officio non deero, sed in omni genere officii gratificabor lubens (mihi enim impensum arbitror, quod iuventuti sedulo ac naviter impenditur) daboque operam, ut in perdiscendis optimis artibus et melioribus litteris incrementa sumant. Hanc opinionem ut de me Reverendissima Paternitas Tua concipiat (quam ego non fallam), etiam atque etiam rogo. Venit ⌊Vuittemberga⌋ exspectatus 7 die Martii ⌊Matias Hennicius⌋ philosophiae
baccalarius, exspectatur praeterea ad 19 diem Martii ⌊Ioannes Theoxsenus⌋, rarae eruditionis adulescens. Bene valere Reverendissimam Paternitatem Tuam iubeo, cui me deditissime commendatum esse volo.
⌊Culmae⌋, ex academia nostra, 17 die Martii, anno ab orbe iterum instaurato atque redempto 1538.
Reverendissimae
Paternitati
Tuae deditissimus cliens ⌊Ioannes Hiemelreich⌋