Heri hora circiter quarta pomeridiana ex ⌊Colmense⌋ redii, quo me litterarum gratia, quas, ut spero, pro voluntate Paternitatis Vestrae Reverendissimae conscriptas eidem mitto, contuleram, humillime a Paternitate Vestra Reverendissima petens informari, quid tandem mihi faciendum erit, si pecuniae per me ipsum capitulo ferendae, an aliquo alio mediante internuntio mittendae erunt etc.
Descenderam et tum exiens in ⌊Colmense⌋, ⌊Thoroniam⌋ volens rescire, si scatula iam parata esset. Reperi tamen eam necdum propter gravem domini Ioannis Iawr, qua decumbit, infirmitatem, paratam, quamvis iam parari inceptam esse. Qui, quamprimum convaluerit, se omnem impendere promisit operam, ut eam cumprimis paratam Paternitas Vestra Reverendissima opera domini ⌊Iacobi Ludovici⌋, qui humillima servitia una cum sua uxorcula Paternitati Vestrae Reverendissimae offerri instantissime, quod cum ea, qua summa possum, facio reverentia, petiit, habeat.
Litteras his iunctas mihi una cum barilla olei olivae et vasculo damascenarum, quae omnia Paternitati Vestrae Reverendissimae per exhibitorem praesentium mittuntur, obtulit, petens impense, ne ⌊illi⌋ Paternitas Vestra Reverendissima succenseat, quod praedicta non usque adeo cito, ut par erat, essent transmissa, erant enim ⌊Petricoviae⌋, unde XXIII huius ⌊Thoroniam⌋ rediit, non per modicum tempus ipso ignorante deposita in ipsoque suo discessu ei per dominum ⌊Iostum Ludovicum⌋ reddita. Et quamvis sibi persuadeat Paternitatem Vestram Reverendissimam non latere, nihilominus a me postulavit, ut Paternitati Vestra Reverendissimae scriberem reverendissimum dominum Cracoviensem, dominum ⌊Choinski⌋ cancellarium ⌊Regni Poloniae⌋, tribus dumtaxat decumbentem diebus, XI huius viam esse ingressum universae carnis et locum eius suffectum dominum ⌊palatinum Posnaniensem⌋, quam dignitat[em] palatinatus, dominus ⌊Latalski⌋, reverendissimi domini ⌊archiepiscopi⌋ frater, obtinuit, domini denique ⌊Oleschniczki⌋ in episcopum Posnaniensem, ⌊Tarlo⌋ in Cuy[a]viensem et ⌊Maczyowski⌋ in Premisliensem essent designati etc.
Ceterum, Reverendissime Domine, erat hic apud me paulo ante honorabilis dominus ⌊Ioannes Staer⌋ in ⌊Ssenecke⌋ plebanus, qui mihi hanc, quam iniunxi, obtulit ad ecclesiam in Grodziczno praesentationem, petens humillime, ut illum hic auctoritate sua commitere velit ad praedictam ecclesiam. Si ita illi visum fuerit, investire simul me informare non gravate Paternitas Vestra Reverendissima dignetur, si aliae se praesentationes obtulerint, quomodo cum illis erit procedendum.
No[lui] etiam Paternitatem Vestram Reverendissimam latere esse in Ląkoess quendam dominum Mathiam Lichotka, cui etiam simile nefas, quod paulo ante patuit, propter eius inopiam Paternitas Vestra Reverendissima dimiserat. Qui coctrice sua vili et antiquo scorto puerum procreavit. Quid cu[m] illo faciendum erit, Paternitas Vestra Reverendissima describat.
Quod reliquum est, me Paternitati Vestrae Reverendissimae, ut domino meo clementissimo, humillime commendo. Deumque precor, ut eandem quam diutissime sospitet prosp[e]retque in omnibus.