Letter #3635
Baltazar of Lublin to Ioannes DANTISCUSLöbau (Lubawa), 1538-03-30
Manuscript sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino Ioanni Dei gratia episcopo Culmensi, administratori Pomesaniensi et ad episcopatum Varmiensem po[stul]ato, domino meo clementissimo
Humillimam perpetuae meae fidelitatis et orationum in gratiam Paternitatis Vestrae Reverendissimae commendationem.
Reverendissime in Christo Pater et Domine, domine clementissime.
Accepi heri a domino Nicolao Plotowszki Paternitatis Vestrae Reverendissimae cum ea, qua decet, reverentia litteras, quibus mihi clementer scribere dignata est, se exspectare responsum ad ea, quae per me novissimis suis fieri voluit. Principaliter, quod syngrapham venerabilis capituli attinet, spero me abunde in iis, quae paulo ante Paternitati Vestrae Reverendissimae misi, quomodo omnia habeant, descripsisse. Quod de textore in novissimis meis nullam fecerim mentionem, humillime mihi peto dari veniam, exciderat enim ob festinantem litterarum scriptionem.
Is quidem, Reverendissime Domine, altera a data mearum tum ad Paternitatem Vestram Reverendissimam die litterarum in eo negotio Lubaviam redierat posteraque die, collectis, quae adhuc reliquerat, reculis suis et accepta uxore, quae eum oppido quam libentissime secuta est, alio se, nulli alioqui quicquam debitus, contulit. Unde eius adventu et libero discessu praeclusa est exsecutio mandati Paternitatis Vestrae Reverendissimae etc.
De sacerdote Polono, qui sciret contionari, quamvis hic, ut Paternitas Vestra Reverendissima apprime novit, paucissimi sint et fere nulli inveniuntur, nihilominus omnem impendam operam, ut possem voluntati Paternitatis Vestrae Reverendissimae satisfacere. Si dominus Ioseph Paternitati Vestrae Reverendissimae, quod mihi significare dignetur, placeret eumque possem, ut illic eat, inducere et alium quempiam in locum eius ordinare. Nihil est, quod facerem libentius, cum eo commodiorem hic non invenio etc.
Dignetur me Paternitas Vestra Reverendissima non gravate informare, quo nobis pro sacris liquoribus mittendum erit, si in Fraunborgk, vel in Gutstat et qu[is] erit mittendus, an dominus Simon, qui a sua ecclessia vix absens esse poterit, vel dominus Iacobus etc.
Quod reliquum est, me iterum atque iterum Paternitati Vestrae Reverendissimae humillimaque mea obsequia, ut domino meo clementissimo, commendo Deumque precor, ut Paternitatem Vestram Reverendissimam una cum matre sua carissima et dulcissimis amicis quamdiutissime felicissimam conservando sospitet prosperetque in omnibus.
Datum in castro Paternitatis Vestrae Reverendissimae Lubaviensi, paenultima Martii anno Domini M-o DXXXVIII.
Eiusdem Paternitatis Vestrae Reverendissimae humilis servitor et capellanus Baltasar a Lublin