Letter #3640
Felix REICH to Ioannes DANTISCUSFrauenburg (Frombork), 1538-04-15
received [1538]-04-17 Manuscript sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino
Post obsequiorum meorum commendationem.
Reverendissime in Christo Pater et Domine, domine clementisime.
Quanto maerore me, immo totum
Ceterum, ex quo festivitates divorum Georgii, Adalberti et Marci in hebdomadam sanctam Paschae incidunt, ubi celebrari nequeunt, et breviaria Warmiensia in titulo de translatione festorum satis dilucide disponunt, ut in ferias proximas post octavas Paschae vacantes transferantur, etsi plura fuerint eo ordine(?) per ferias alio festo vacantes, eo ordine superinscribed⌈eo ordineeo ordine superinscribed⌉, quo intermissa fuerint, suppleantur. Oboriri tamen nihilominus nonnullis dubium potest, ut antea quoque factum fuisse compertum habetur, an festum sanctorum Philippi et Iacobi, quod ordinem continuationis celebrandi alia festa interrumpit, a suo proprio loco dimoveri ac festo sancti Marci cedere ac in feriam quintam transferri debeat, an non.
Ut igitur consors observantia in
Litterae vero Dominationis Vestrae Reverendissimae facile perferentur per eos, qui chrisma istinc ad singulas sedes sunt percepturi archipresbyteris Elbingensis, Melsacensis, Frawenburgensis et Tolkemitensis. Ego hinc rem et voluntatem Reverendissimae Dominationis Vestrae denuntiabo, quandoquidem hanc ordinationem, seu potius veteris ordinationis declarationem, eam probaturam non ambigo.
Christus Reverendissimae Dominationi Vestrae integram valetudinem clementer restituere nobisque eam adscribed⌈eameam adscribed⌉ diu incolumem servare dignetur.
Ex
Eiusdem Reverendissimae Dominationis Vestrae humilis capellanus
Postscript No. 1:
Et ne notarius in dictandis litteris laboret, exemplar his inditum mitto.
Postscript No. 2:
Reverendissime Domine.
Non dubito mulierem illam, quae cingulum repetit, Dominationem Vestram Reverendissimam, cum