Letter #3641
Baltazar of Lublin to Ioannes DANTISCUSLöbau (Lubawa), 1538-04-16
Manuscript sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino Ioanni Dei gratia episcopo Culmensi, administratori Pomesaniensi et ad episcopatum Varmiensem postulato, domino meo clementissimo
Humillimam perpetuae meae fidelitatis et obsequiorum commendationem.
Reverendissime in Christo Pater et Domine, domine clementissime.
Heri unica dumtaxat hora ante adventum domini Simonis nepotis Paternitatis Vestrae Reverendissimae ex Heilsbergk, qui nostros omnium erexit animos et ex ea, in qua hactenus fuimus pro valetudine Paternitatis Vestrae Reverendissimae, solicitudine liberavit (divina maiestas Paternitatem Vestram Reverendissimam solide restitutam sanitati quam diutissime sanam et incolumem conservet), redditae mihi sunt litterae una cum scatula a domino Iacobo Ludvico ex Thoronia missae. Quas una cum iis, quae mihi per dominum Ludovicum adscriptae sunt, Paternitati Vestrae Reverendissimae per dominum Simonem, quem pro chrismate ablegavi, mitto. Ex quibus Paternitas Vestra Reverendissima intelliget, quantum dominus Iacobus Ludovicus pro scatula perficienda impenderit. Pro sacerdote Polono omnem pro mea virili impendo operam, nusquam tamen propter eorum paucitatem reperire possum, qui ex re et usu esset Paternitatis Vestrae Reverendissimae, faciam tamen adhuc diligentiam et scribam Varssoviam, si fortasse illic posset aliquis inveniri idoneus aut induci, ut huc veniret.
Quod reliquum est me humillimaque mea servitia Paternitati Vestrae Reverendissimae iterum commendo.
Ex castro Paternitatis Vestrae Reverendissimae Lubaviensi, XVI Aprilis anno Domini M-o DXXXVIII.
Eiusdem Paternitatis Vestrae Reverendissimae humilis servitor et capellanus Baltasar a Lublin