Letter #3647
Felix REICH to Ioannes DANTISCUSFrauenburg (Frombork), 1538-04-29
received [1538]-04-30 Manuscript sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverenidssimo in Chrsto patri ac Domino, domino Iohanni Dei gratia episcopo Warmiensi, domino meo clementissimo
Reverendissime Domine, clementissime pater.
Opportune reverendissimus dominus Culmensis et ego nuntii delegati fuimus in causa pensionis ad dominum cantorem ad capitulum vocatum et aegritudinem excusantem, cum tamen pridie alias prodierat. Quid cum eo egerimus nomine capituli, quid postea etiam seorsum reverendissimus dominus Culmensis, Reverendissima Dominatio Vestra postea intelliget latius. Quantum ego coniectura assequor, res erit in manu Dominationis Vestrae Reverendissimae, ut quidvis ex benevolentia sit pensura. De iure parum superest fiduciae, nihil tamen definire possum, ut sunt mutabiles hominum voluntates, donec res conficiatur.
Consultum autem videtur, ne interim Dominatio Vestra Reverendissima quicquam certi ea in re statuat. Quam id quoque celare nolui, quod dominus cantor mutata sententia cantoriam domino Alexandro, qui ius succedendi habet cuique se ille dimissurum perpetuo negavit, nunc dimittere constituit et custodiam pro se retinere. Quapropter reverendissimus dominus Culmensis mandato Reverendissimae Dominationis Vestrae cum eo in gratiam meam frustra egit, oleumque et operam perdidit. Quod quantum ad me attinet, aequo animo fero, qui condicione mea contentus numquam ad eas dignitates aspiravi, immo sub annua pensione oblatas repudiavi. Modo tales habeamus praesides sive maiores, qui non solo nomine et ambitionis titulo, sed administrationis sollicitudine legitimos praelatos referant et quibus non tam privatae , quam publicae ecclesiae res sint cordi.
Reverendissimae autem Dominationi Vestrae magnas gratias ago, quod de condicione et fortunis meis evehendis paterna clementia curam iugiter gerat. Cui me cum obsequiis meis totum devoveo.
Ex Frawenburg, 29 Aprilis anno 1538.
Eiusdem Reverendissimae Dominationis Vestrae servitor perpetuus Felix Reich