Letter #3648
Baltazar of Lublin to Ioannes DANTISCUSAlthausen (Starogród), 1538-05-02
received [1538]-05-13 Manuscript sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri et domino, domino Ioanni Dei gratia episcopo Varmiensi, domino meo clementissimo
Post humillimam servitiorum et orationum mearum in gratiam Paternitatis Vestrae Reverendissimae commendationem.
Reverendissime in Christo Pater et Domine, domine clementissime.
Accepi hodie hic a domino Thoma, oeconomo Castri Paternitatis Vestrae Reverendissimae Antiqui, litteras Paternitatis Vestrae Reverendissimae, domini mei clementissimi, mihi vel in mea absentia domino Simoni nepoti eius adscriptas, apertas. Ex quibus cognovi Paternitatem Vestram Reverendissimam intellexisse a domino Nicolao Plotowski bullas confirmationis Paternitatis Vestrae Reverendissimae ex urbe arculae inclusas ad scultetum in Papaw, ut eas Lubaviam vel in Fredek perferri curaret, per dominum Iacobum Ludovici fuisse missas etc.
Nolo Paternitatem Vestram Reverendissimam cum summa, qua possum, reverentia latere nullas adhuc hic a nemine visas esse bullas, dumtaxat scatulam illam, quam per dominum Simonem, cum pro chrismate iret, Paternitati Vestrae Reverendissimae misi. In ea ob id, quod adeo diligenter erat involuta, non modo dominus Thomas oeconomus Castri Antiqui, verum et domini canonici arbitrabantur esse bullas inclusas. Quae per scultetum Papoviensem erat in Althaus ad dominum Thomam ablegata, sed eadem die, quemadmodum dominus Thomas testatur, in Fredek missa, quam iam antea Paternitas Vestra Reverendissima, prout mihi scribere dignata est, est consecuta. Venerabili capitulo mandata Paternitatis Vestrae Reverendissimae retuli.
Qui omnes humillima sua obsequia Paternitati Vestrae Reverendissimae offerunt rogantque una mecum, ut Paternitatem Vestram Reverendissimam Divina Maiestas quam diutissime sanam et incolumem conservet.
Ex Castro Paternitatis Vestrae Reverendissimae Antiquo, secunda Maii anno M-o DXXXVIII.
Eiusdem Paternitatis Vestrae Reverendissimae servitor et capellanus Baltasar a Lublin