Letter #3660
Iustus Lodvicus DECIUS (DECJUSZ, DIETZ) to Ioannes DANTISCUSCracow (Kraków), 1538-05-25
received [1538]-06-02 Manuscript sources:
Auxiliary sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino Ioanni Dantisco Dei gratia episcopo Warmiensi etc., domino et patrono colendo
Reverendissime in Christo Pater et Domine, domine et patrone gratiose plurimumque colende.
Proximis Reverendissimae Dominationi Vestrae indicavi iter meum, quod regia maiestas mihi concessit, modo id cum bona mihi contingat gratia.
Hoc mane generosus dominus Nicolaus Nipczycz litterarum magnifici domini Gwillelmi ab Herberstein copiam fecit, cuius cum Reverendissima Dominatio Vestra exemplum habet, supervacaneum erit ampliorem facere mentionem. Verum, cum uterque nostrum amici communis casum dolet, cupimus illi quam rectissime consultum. Scimus autem Reverendissimam Dominationem Vestram illi olim fuisse coniunctissimum, quod etiamnum speramus.
Precamur igitur, in eo negotio ita rem dirigat, ut aliquid utique dignitatis domino Sigismundo accedat. Quod fieri posse arbitramur, modo praesertim eo, si inter agendum illius, cuius huius rei initium fuerat, quam honestissima et frequens fiat mentio, cupivisseque illum transactioni fuisse praesentem, ut qui praeteritorum fuerit omnium negotiorum conscius. Id sive principum nostrorum iussu ac nomine, sive Reverendissimae Dominationis Vestrae favore fiat, illum et a suspicione petitionis liberabit, et auctoritatem auget. Quam difficiles videntur principes nostri magna permoti causa. Speramus tamen diuturnae servatae gratiae locum fore. Haec non tam ob rei necessitatem, quam nostrum bene de amico merendi affectum adscribere volui.
Cupioque Reverendissimam Dominationem Vestram et diu, et felicissime valere.
Cracoviae, 25 Maii 1538.
Reverendissimae Dominationis Vestrae deditissimus servitor Iostus scripsit