Letter #3661
Samuel MACIEJOWSKI to Ioannes DANTISCUSCracow (Kraków), 1538-05-26
received [1538]-06-02 Manuscript sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri, domino, domino Ioanni episcopo Varmiensi etc., domino suo imprimis colendissimo
Reverendissime in Christo Pater et Domine, domine colendissime.
Commendata servitute mea in gratiam Dominationis Vestrae Reverendissimae.
Quae mihi posterioribus suis scripsit, legi maiestati regiae, sed et altera maiestas, ut solet, poposcit legendas litteras. Si quando itaque continget Dominationi Vestrae Reverendissimae ad me scribere, quod vellet neminem scire, scribere dignetur in litteris schedam, ut eximi a me possit, quando litterae poscentur. Regia maiestas respondet Dominationi Vestrae Reverendissimae de omnibus, quae scire voluit. Quam ob rem ego ea repetere nolo et de numero equit <at> orum et de profectionis ratione. Sed hos reticere non possum maiestatem regiam vehementer esse consolatam, quod Dominatio Vestra Reverendissima scribat se revaluisse et firmiorem factam esse. Ceterum quod ad dominum Hans Verden attinet, rescribi iusserat Dominationi Vestrae Reverendissimae se nihil eiusmodi audivisse neque, si audiret, credere id posse, sed quod ita non est, responsum illud fuit in causa, quod dudum res multorum impedire solet.
Novarum rerum nihil habeo, praeter id, quod serenissimus rex noster iunior est in bellum contra Valachum profecturus, si modo bellum movere fuerit necesse, et de pace etiam m...tuit consilia. Iam oratoribus Valachi publica fide litterae da[tae] sunt et tuto huc venire possunt.
Episcopatus sunt ita distributi: Chelmensi datus Plocensis, Camenecensi Chelmensis, Camenecensis appensus, mihi oblig[atus] decanatus Cracoviensis.
Ignoscat Dominatio Vestra Reverendissima, quod multis impeditus ita vacillantibus litteris illis scribo, ab... ... facere ad praesens nequeo.
Cuius me gratiae rursus commendo, felicem et recte diuque sana <m> esse vehementer opto.
Datae Cracoviae, XXVI Mai 15XXXVIII-o.
Eiusdem Dominationis Vestrae Reverendissimae servitor Samuel Macyeiovski
Reverendissime Domine, suasum eo. Dominus doctor Hosius mittit litteras in manus Dominationis Vestrae Reverendissimae confidenter tamquam ad praelatum et patrem, ut quocumque modo illas, cui inscriptae sunt, perferendas curare dignetur. Supplico Dominationi Vestrae Reverendissimae, ut hanc confidentiam illius boni consulere dignetur. Est enim futurus Dominationi Vestrae Reverendissimae semper observantissimus.
Maiestas regia mittit litteras in manus Paternitatis Vestrae Reverendissimae, quae quosdam nuptiales veteres contractus in se continent, ut si ex eis ad praesens matrimonii negotium utile vel accommodatum perdiscere possit Paternitas Vestra Reverendissima, id in promptu habeat.