Letter #3664
Samuel MACIEJOWSKI to Ioannes DANTISCUSCracow (Kraków), 1538-05-31
received [1538]-06-09 Manuscript sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino Ioanni Dei gratia episcopo Varmiensi, domino suo colendissimo
Reverendissime in Christo Pater et Domine, domine colendissime.
Commendata servitute mea.
Admodum gratae acciderunt litterae Dominationis Vestrae Reverendissimae regi et reginali maiestati, quibus scribit se iam et melius valere et ad legationis munus obeundum iter actutum suscipere velle. Quod iter ut Deus prosperet Dominationi Vestrae Reverendissimae, ex animo precor. Res, quas ex conventu Pruthenico Dominatio Vestra Reverendissima scriptas misit, regia maiestas attente et benevole, cum per me legerentur, audivit.
De his tamen omnibus responsionem suam in illud usque tempus distulit, quo illi cum Dominatione Vestra Reverendissima coram colloqui, quod brevi futurum sperat, dabitur facultas.
Nova apud nos nulla sunt, praeter id, quod scripseram ante de rege iuniore cum militia in bellum profecturo. Nunc etiam nuntiatum est de Thartaris, quod numerosi et conglomerati in dominia maiestatis suae iam se demittant facturi repentinam in regnum irruptionem ad praedam, nisi illis extemplo quindecim milia aureorum nomine tributi, non muneris loco, et alia uxoribus et liberis donaria mittantur.
Valachus nunc silet, fortasse missurus huc ad tractandum de pace oratores suos. Quae res brevi nota erit et aperta, utut de illa erit transactum. Dum haec dictarem, ex capite graviter laboravi, quamobrem Dominatio Vestra Reverendissima veniam dare dignabitur, quod et pauca, et manu precaria scripsi.
Cuius me gratiae, quantus quantusque sum, commendo et illam felicissimam atque recte valentem brevique ad nos reducem esse, ex animo opto.
Datae Cracoviae, die ultima Mai MDXXXVIII-o.
Vestrae Reverendissimae Dominationis servitor Samuel Macyeiovski [subscripsit]