Letter #367
Ioannes DANTISCUS to Bona SforzaValladolid, 1527-08-17
Manuscript sources:
Auxiliary sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Serenissima Reginalis Maiestas Domina et Domina, Domina mea clementissima. Humillimam fidelis meae servitutis commendationem.
Scripsit Maiestas Vestra Serenissima ex Cracovia 2 Martii, quod litteris meis de 6 Decembris Granatae datis copiose responderit. Ea ad me non pervenerunt. Redditae mihi sunt etiam litterae Maiestatis Vestrae Serenissimae Cracoviae prima Maii datae 12 Iulii praeteriti, quibus scribit, quod cum aliis suis litteris, quarum fuit data 15 Aprilis, mihi miserit litteras serenissimi Boemiae regis in commendationem negotii Barensis, quas etiam non accepi, quod iniquitati istorum temporum et hominum venit ascribendum. Si meae etiam, quas hinc toties dedi, ad Maiestatem Vestram Serenissimam pervenerint necne, adhuc ambigo. Sic nunc sunt tempora.
Ea, quae mihi Maiestas Vestra Serenissima de adoha et castri integra restitutione praescripsit, hac, qua potui, cura, fide et diligentia apud caesarem sollicitavi, quemadmodum copiose de his omnibus ad serenissimam regiam maiestatem scripsi, ad quae me refero. Ex his intelliget satis plane, in quo adhuc haeremus.
Tres istas quadragenas sobellinorum, quas Maiestas Vestra Serenissima superiori anno per Fuccaros ad me transmisit, paenultima Iulii praeteriti serenissimae dominae imperatrici, congratulando felici illius partui nomine Maiestatis Vestrae Serenissimae, donavi. Munus hoc vere regium illi non fuit ingratum, sicut de hoc abundius litterae meae ad maiestatem regiam testantur. Ex iis omnem istius donationis historiam accipiet. Cum vidi, quod neque labor et sollicitudo mea neque commendatio serenissimi Boemiae regis, per illius hic oratores facta, apud caesarem profuerat, pro ultimo remedio cum sobellis istis aggressus sum imperatricem, ne quicquam intemptatum relinquerem, sed hactenus nihil aliud obtinui, quam quod haec adoha et castri libera restitutio consilio Aragoniae est commissa, unde tamen, donec magnus cancellarius ex Genua redierit, expeditionem sperare non possum, quandoquidem nemo hic adhuc contra viceregem Neapolitanum hiscere audet.
Quantum desidero hinc absolvi et esse cum Maiestate Vestra Serenissima, scribi nequit, cum vero toties in supplicatione revocationis meae repulsam passus sum, Deo me tandem et voluntati Maiestatis Vestrae Serenissimae commisi. Nihil me magis angit, quam quod tot pecuniae exponuntur, sine quibus non vivitur in istis regionibus. Ordinaria via, credat mihi Maiestas Vestra Serenissima, vix domum per mensem 100 ducatis sustinere possum. Quot exponitur extraordinarie! Sine quo nemo etiam hic subsistit. Quo fit, quod iam 150 ducatos Fuccaris persolvi de mea Columba et illis iterum tantum debeo denuo, saltem ne Maiestati Vestrae Serenissimae expensis sim gravior, et si mihi essent plures proventus, in servitium et honorem Maiestatis Vestrae Serenissimae expenderentur. Efficiat itaque, humillime rogo, ut tam diu serviendo ad istam Columbam aliquid aliud habeam. Scio mihi proreptum esse non parum in ista sacerdotiorum permutatione post mortem episcopi Plocensis habitaque est illorum ratio, qui numquam servierunt, et ego omissus. Deo gratias. Ille scit, quod animae meae magis expedit. Illius fiat voluntas.
Essent alia pleraque conquerenda de mea infelicitate Maiestati Vestrae Serenissimae, sed angustia temporis non permittit, iam enim istae per tabellarium a me expetuntur.
Domino magnifico Ludovico Aliphio nihil potui expedire hucusque, de quo doleo plurimum, quam libentissime siquidem illi gratificarer. Dominus Sigismundus Loffredus promittit multa, sed nescio, quem sint effectum habitura.
Alia, quae hic aguntur, Maiestas Vestra Serenissima ex meis ad maiestatem regiam abunde accipiet. Commendo me et dura mea servitia Maiestati Vestrae Reginali suppliciter ut dominae, dominae meae clementissimae, et rogo, me aliquando ex hoc exilio consolatum revocare dignetur.
Datae celerrime ex Valle Oleti, 17 Augusti anno 1527
Serenissima<e> Reginalis Maiestatis Vestrae humillimus servus Ioan[nes] [Dantiscus]