» CORPUS of Ioannes Dantiscus' Texts & Correspondence
Copyright © Laboratory for Source Editing and Digital Humanities AL UW

All Rights Reserved. No part of this publication may be reproduced or transmitted in any form or by any means, electronic or mechanical, including photocopy, recording or any other information storage and retrieval system, without prior permission in writing from the publisher.

Letter #3670

Tiedemann GIESE to Ioannes DANTISCUS
Löbau (Lubawa), 1538-06-11


Manuscript sources:
1fair copy in Latin, autograph, BCz, 1595, p. 1197-1200
2register with excerpt in Latin, Polish, 20th-century, B. PAU-PAN, 8243 (TK 5), a.1538, f. 17-19

 

Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus

 

Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino Ioanni Dei gratia Episcopo Varmiensi, domino et maiori meo plurimum observando

Reverendissime in Christo Pater et Domine, domine et maior plurimum observande.

Salutem et omnium prosperitatem meique commendationem.

Profectio ista Reverendissimae Dominationis Vestrae si hactenus fausta fuit gaudeo, precorque Deum, ut his, quae reliqua sunt, adspiret nobisque reditum Reverendissimae <Dominationis Vestrae> laetum concedat. Digressa hinc Reverendissima Dominatione Vestra, erant ex dominis consiliariis, qui me admonerent, quandoquidem serenissima maiestas regia super rescindenda interpretatione illa verbi “indigena” petitioni dominorum consiliariorum harum terrarum annuere hactenus dignata non est, nec spes est fore, ut res pro voto nostro succedat, nisi a praesentibus serio et diligenter curetur, esse nunc opportunitatem optimam id efficiendi. Nec esse negligendam occasionem, quae ultro se nunc offerat, cum Reverendissima Dominatio Vestra ad ipsum principem coram ventura, citra aliorum negotiorum tumultum, utpote extra generalem conventum commode queat regium animum ad rem feliciter conficiendam instruere ac clementer negotio affectum reddere.

Et quoniam generoso domino castellano Gedanensi ex conventu Prentzlaviensi reverso ad referendum ea, quae illic acta sunt, proque conservandis dominorum Gedanensium iuribus, aliquanto post ad maiestatem regiam proficiscendum erat, visum est ipsis dominis consultum, ut iter hoc nunc susciperet, cum Reverendissimae Dominationis Vestrae copiam et auxilia in tuendis amicorum iuribus esset habiturus, tum ut haberet ipsa Reverendissima Dominatio Vestra cum quo de istis rerum publicarum actionibus conferre ac labores communicare posset. Putant enim ex usu Reverendissimae Dominatis Vestrae fore, ne negotium, quod multis istic habetur invisum, sola sustineat, ut ipsum dominum castellanum in hac causa collegam sibi adsciscat, tamquam eum, qui et ipse de gremio sit huius consilii, quem occasio ad id offerat, etiam si in comitiis cum Reverendissima Dominatione Vestra non designatum.

Horum dominorum consiliis, cum viderentur e re publica nostra esse et causam habere satis necessariam, non potui calculum meum non addere, putavique satis esse ad comparandum nobis hac in re Reverendissimae Dominationis Vestrae benevolentiam, ut ex hoc senatu nostrum aliqui litteris nostris ipsam compellaremus. Nam, ut cavillari quidam velint, nihil tale publice vel tractatum vel mandatum esse, habet Reverendissima Dominatio Vestra ad rem peragendam satis occasionis ex primo articulo instructionis suae, in quo rogata, ut diligenti cura prosequatur negotium confirmandarum constitutionum Thoruniae refectarum, in quibus de verbo “indigena” peculiaris sit mentio, mandatum sufficiens ad hoc negotium accepit. Nec est, quod quisquam transgressae commissionis insimulare eam possit, cum si vel nulla talis fieret mentio, quisque reipublicae iuratus illius iura et libertatem per quamcumque occasionem promovere et defendere debeat etiam iniussus, proque officii studio ultro praestito gratias ab omnibus promereatur.

Pro meo igitur officio Reverendissimam Dominationem Vestram obnixe rogo, velit se huic provinciae obeundae nostrisque consiliis accommodare, ac in re ista honori et utilitati cum omnium nostrum tum etiam communium amicorum nostrorum dominorum Gedanensium, immo ipsi patriae se suamque operam et auctoritatem impendere, quo semel finem molestiae huic imponamus. Nam si nunc silentio res transibitur, existimabunt domini Poloni eam nobis cordi non esse, et amittetur nobis occasio, quae post brevi se non offeret, estque periculum, ne dissimulatione intercidat nobis hoc privilegium.

Collegi, quae ad manum erant, pro informatione huius rei necessaria, inter quae est illa litterarum ad regiam maiestatem formula Thoruniae a me frustra concepta, quae non ideo mittitur, ut illi Reverendissima Dominatio Vestra inhaereat causam dictura, sed cum huius negotii rationes omnes videatur explicare, ut inde sibi desumere possit, quae pro loci et temporis condicione opitulari causae poterunt. Cetera enim ipsa pro sua prudentia inveniet atque moderabitur.

Rogabitur dominus castellanus Gedanensis, ut in hac re curanda operam suam Reverendissimae Dominationi Vestrae iungat, qui et informatio[nes] omnes secum afferet. Reiciet fortasse maiestas regia decisionem negotii ad convent[um] regni, et iuvabit tamen praeparasse principis animum et stimulos addidis[se]. Sunt vero causae, quibus Reverendissima Dominatio Vestra dehortetur dilationem, quarum non minima est, ut consulatur securitati filii regii, ne si interim (quod Deus prohibeat) parente destitueretur, res illius ancipites reddantur. Omnia melius Reverendissima Dominatio Vestra pro sua sapientia, quam a me scribi possunt, expendet.

Non est opus, ut Reverendissimam Dominationem Vestram commonefaciam de litteris expeditionum nostrarum, quarum nec umbra etiamdum apparet. Certe metuo illas incidisse in Lutheranos quospiam, qui eas, ut solent, discerpserint. Reverendissima Dominatio Vestra, quid in vero sit, spero ex Georgio Hegel nunc intelliget aut ex aliis Cracoviae. Quod si fallet, consilium erit vel Romam mittere pro duplicatis, ut vocant, expediendis, vel saltem Augustam usque ad dominum Antonium Fugger, qui sine dubio de pecuniis expeditionum sign[i]ficationem habet. Si Reverendissima Dominatio Vestra Romam scribet, poterit litteris in absentia domini Theodorici dirigere ad dominum Quirinum Galler, quem ille discedens sine dubio reliquit negotiorum suorum curatorem. Conducet fortasse casum hunc, quo a subditorum oboedientia requirenda arcemur ad regiam maiestatem referri.

Veniente istuc domino castellano Gedanensi non est, quod a me de rebus novis aut statu horum locorum scribatur ad Reverendissimam Dominationem Vestram. Quam cupio salvam semper incolumemque esse, meque illi haberi commendatum, nostro quoque communi amico domino Nicolao Nibsch[itz], ut carus sim, plurimum cupio.

Ex castro Lubaviensi, tertia Pentecostes di[e], XI Junii 1538.

Eiusdem Reverendissimae Dominationi Vestrae obsequentissimus Tidemannus electus Culmensis