Letter #3673
Samuel MACIEJOWSKI to Ioannes DANTISCUSCracow (Kraków), 1538-07-11
received [1538]-07-22 Manuscript sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino Ioanni Dei gratia episcopo Varmiensi etc. domino suo imprimis colendissimo
Reverendissime in Christo Pater et Domine, domine colendissime.
Commendata servitute mea.
Nactus hunc nuntium mitto Reverendissimae Dominationi Vestrae litteras, quas in negotio Voskovae habere cupiebat. De quibus ut ita confierent, quid susceperim contentionis et odii magis illi suspicari, quam mihi scribere convenit.
Mitto etiam litteras pro reverendissimo domino Culmensi in negotio Pomesaniensis episcopatus. Quae si erunt vel plures, vel alterius argumenti necessariae, significare mihi velit Dominatio Vestra Reverendissima, sum missurus omnia. Bullam pontificiae concessionis in hac Pomesaniensi causa esse non ignoro expeditam, sed illam tamen repperire non possum.
Articulos confirmatos etiam misissem, sed cum maiestas regia in articulo, qui habet, quod castra nemini nisi indigenis concedemus, scribi fecerit, praeter Margemburgum, nolui confirmare articulos, nisi id prius ad Dominationem Vestram Reverendissimam referrem. Quae me instruere dignetur, quid sim facturus, nam praesto sum ad omnia Dominationis Vestrae Reverendissimae et dominorum consiliariorum Prussiae obsequia.
Eos autem ego articulos apud me habui, sed eorum fueram oblitus, cum puer hinc Dominationis Vestrae Reverendissimae discederet.
Mitto etiam scripturas Dominationi Vestrae Reverendissimae, quas mihi reliquerat.
Hic nulla sunt ad praesens nova. Ex Italia nuntiant Venetas foedus rursum cum Turcis percussisse. Caesarem aiunt Niceae adhuc cum pontifice agere.
Quidam homines contenti non sunt quod bullae sint Dominationi Vestrae et domini Culmensi allatae, quod iam non sperent emolumentum cupitum.
Commendo me et servitutem meam Dominationi Vestrae Reverendissimae.
Quam sanam, felicem et semper laetam esse ex animo opto.
Datae Cracoviae, XI Iulii 15XXXVIII.
Eiusdem Dominationis Vestrae Reverendissimae servitor Samuel Maczeiovski decanus Cracoviensis, regiae maiestatis supremus secretarius